Clarissime Heinsi.
Iamdudum ad te scripturus fueram, si quid certius de rebus materterae2 tuae
60
potuissem cognoscere. Nunc quoque non ideo scribo, quod cognoverim eius quippiam, sed ne frustra expectetis. Nam ad litem illam quod attinet nullum hic ab ullo Magistratu praesidium peti potest, antequam iudices loci nos laeserint de quo nobis queri nondum licet. De re altera plane ita est ut dixeram, nisi magnis faventium studiis spem esse nullam conficiendi negotii. Interim Hussenius3 hic prensat: et valde vult in summum Senatum allegi, quod si impetrabit, credo nobis aliquanto plus in iure fiduciae fore: nisi omne illud tribunal eiuramus. Heroi4 me et Borelium commendabis. Vale princeps eruditae iuventutis. XX. Oct. CIƆIƆCV.Tui studiosissimus
H. Grotius.
Literas has multo serius curavi quam scripsi: quia is quem allaturum credideram me frustratus est. Interim tuas recepi. Quibus nunc quidem nihil aliud respondendum habeo, quam fore ut ὁ δεσπότης5 praesideat septimana non ea quae nunc incipitur, sed sequente quae in annum alterum incidet. Addebam XXV. Dec. CIƆIƆCV. Velim te meminisse Dousae Poëmatum. Sed et Apotheosin6 nobis transmittere, ut videamus. Litteras inclusas quandocunque commodum erit velim Tuningio tradendas cures.
Adres: E. Erntfeste zeer gheleerde wijse discrete heere Daniel de Heins Professeur inde Universiteyt van Leyden. Loont den brengher.