eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    458. 1616 Juni 23. Aan G.J. Vossius1.

    Facis, quod soles, Vossi clarissime, cum meae existimationi tam sollicite caves. Multis modis devincis hominem, nunquam forte responsurum tuis officiis, nunquam tamen futurum immemorem. Relegi pagellas2 nuper mihi ex parte tantum et leviter inspectas. Nihil aliud quod dicam reperio, nisi quod olim Seneca3: condonanda esse vitia, non portenta. Non potest sine ignominia nostra ferri tanta monstrorum seges. Itaque omnino urgendus est Typographus ut eas paginas recudat, cum interminatione fore alioqui ut ipsius editionem statim subsequatur nova et luculentior editio. Plane in eo sum inexorabilis ut patiar illos versus tam depravatos prodire, praesertim in Tetrametris Eucharisticis4, quos ego semper amavi plurimum, quia memini quo affectu eos scripserim. Comasten5, quia non proprie nuptiale carmen est, in Farraginis librum reieci, hac quoque de causa ne legeretur iuxta Myrtilum6, in quam Eclogam e Comasta quaedam transtuli. Vesti casu sexto legisse me putabam apud veterum aliquem, nescio an Varronem; et puto apud Nonium observari olim quasi promiscue usurpatam utramque desinentiam, brevem inquam et longam. Alioqui si veste edatur nihil erit peccatum.

    Repetivi a D. Mylio meum σχεδίασμα, in quod ea conieceram, quae mihi in mentem veniebant super literis quas tibi ostendit Bertius. Iccirco autem repetivi, ut mihi liceret emendare si quid per festinationem esset peccatum. Tibi nunc mitto ita ut tunc properanti excidit, quo iustius ignoscas. Rogo si quid potes adferre lucis quaestioni satis obscurae, nos adiuves.

    Nescio quo curante munus tibi nuper impositum est, cui exemtum te mallem. Voluerunt enim Ordinum Hollandiae Delegati postrema Conradi Vorstii scripta,

    515

    de quibus nuper conquestus est Regis Britanniae Legatus7, a Polyandro, Episcopio, atque te legi diligenter, et seorsim iudicium expromi. Puto nondum ad vos missum ἐπίσταλμα; si missum est, noli nimium festinare. Hoc biduum Hagae fui, nunc domum reversus videbo ecquid mihi a publicis negotiis otii detur ad pertexendam quam nuper te conscio inchoavimus commentationem8. Deus haec aliaque omnia ad sui nominis gloriam dirigat, idem te, virorum optime, cum coniuge ac familia diu patriae mihique servet incolumem. 23. Iunii 1616.

    Tuus ex asse
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 33.
    2 - De proeven van de Poemata van 1617. Zie p. 455 n. 2. De editie wemelt van drukfouten; een lijstje met corrigenda op p. 549 en 550. Ik citeer in nos. 458, 459, 461, 463-465, 471-474 deze editie van 1617, niet die van 1670, welke ik overal elders aanhaal, omdat het in deze brieven op de plaats der gedichten in die uitgave aankomt.
    3 - Seneca, de Ira 26.
    4 - Poemata p. 13-19.
    5 - Ibid. p. 222.
    6 - Ibid. p. 72.
    7 - Sir Dudley Carleton in de vergadering der Staten-Genaraal van 20 April 1616: Rogge, Wtenbogaert II p. 422. Het boek van Vorstius is zijn: Responsio ad M. Sladi .... Disceptationis partem primam (zie p. 349 n. 6). Over de hier bedoelde opdracht van Gecommitteerde Raden vind ik niets.
    8 - De Imperio summarum potestatum circa sacra. Zie p. 349 n. 4.