eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1450. 1629 november 24. Aan M. Bernegger1.

    Cum proficisceretur Argentoratum, vir meritis literarum clarissime, iuvenis hic Livo2, majus ei beneficium praestare non potui quam si ei ad tuam obviam omnibus humanitatem indicis ministerium praestarem. Simul et te et dignissimum tua amicitia Lingelshemium3 scire volui valere me et vestri memorem vivere recentem etiam a suavissima vestri mentione per colloquium cum Venatore4. Schickardi5, cujus ego eruditionem maxime veneror, desideriis quod nondum satisfeci, haud mea culpa est. Laboro etiam nunc per amicos in Hollandia6, ut situs patriae nostrae exactam descriptionem ex observatione rerum caelestium nanciscar. Quod tardius procedit, quia pauci sunt, quibus adsit et notitia et perfecte elaborata instrumenta. Ego autem satius puto sero solvere quam in malo

    132

    aere praesertim ei, qui, cum publico plurima dederit, nihil dedit, quod non esset consummatissimum7. Salmasiano8 operi quae aberant misi per eum, qui me interpellaverat eaque recte ad vos pervenisse spero. At ipse Salmasius in Burgundia est gravi satis febre impeditus, quo minus suo more literas illustret, cujus meliorem valetudinem tantum quisque optat, quantum ipsi eruditio cordi est.

    Vale, vir praestantissime, cum omnibus tui similibus, quos esse non multos arbitror, si satis saeculum novi.

    Lutetiae, 24 Novemb. 1629.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 85; Grotii et Berneggeri ep. mut., p. 33.
    2 - Rutgerus zum Bergen; hij is de schrijver van brief no. 1483 (zie p. 170). Nadere gegevens over hem heb ik niet kunnen vinden.
    3 - G.M. Lingelsheim.
    4 - Balthasar Venator; zie III no. 1257, p. 300, n. 2.
    5 - Wilhelm Schickard; zie no. 1366, p. 10 n. 7.
    6 - Vgl. no. 1370, p. 14.
    7 - Bedoeld zal zijn Willem Jansz. Blaeu; zie no. 1456, p. 137 en n. 2 aldaar.
    8 - Claude de Saumaise; zie III, p. 12 n. 1. Ter zake zie no. 1442 in fine.