eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2525. 1636 [maart] 24. Van C. de Groot1.

    Venerande Pater,

    Ternas tuas ad Excell. dominum magnum cancellarium2 et ad me quoque totidem VII. XIV. XXI Februarii Nov. Cal. datas3 et ille recte et ego accepimus. Ago autem immensas tibi aeternasque gratias pro ista cura plus quam paterna, qua te immerentis mei ostendis ubique memorem de illis, quae te spectant, sollicitus, quantum patitur temporis et negotiorum opportunitas, de quibus hesterno quoque die, ut esset quod ad te perscriberem, egi cum domino magno cancellario, inter quae praecipua sunt, quae de chartis Hottomanni4, de munusculis Brulono5, Giraultio6, Mousterio7 dandis et Hebsteinii8 quoque salario scribis iam toties; super quae, ut sigillatim respondeam, ait chartas quidem sibi non displicere, cum credibile sit repperiri inter istas multa, quae iam non sit invenire alibi, atque etiam petere, ne differatur ulterius earum emptio, nisi fortassis pretium III excedat florenorum millia, cum hanc tantum summam illis adiudicant.

    49

    Mousterii quoque tabulas, praesertim si quae ex istis referant exacte vultus et ora antiquorum Galliae regum, atque adeo Henrici IV quoque aut aliorum in ordine illum proxime praecedentium, non male facturum te, si coëmeris, quibus iungis, si quae ad ipsius imaginem factae sint, quas iudicat sibi maxime necessarias, ut inter amicos propinquosque distribuantur, relicta earum aestimatione tuo iudicio.

    A Brulono quoque Girautioque exspectantur tanquam munuscula, de illis velit ipse disponas, quae ait te ita temperaturum, ut nec ipsi conquerantur de Suedorum parsimonia nec profusiones fiant immodicae in gratiam nationis, a qua non videt magnam rei Sueciae utilitatem exspectari atque hanc causam esse, cur nec in exemplum nobis trahi debent Pavii9 aliorumque, si qui istae genti magis innexi sunt, de publico largitiones.

    Heibsteinio quoque dandum, quod ipsius operam commeruisse iudicabis. Se autem et iussisse aliquoties dominum Spiringium10 et nunc quoque scripturum ei, ut non tantum de elapsis iam trimestribus deque expensis, quod debetur tibi, persolvatur, verum etiam statuatur, unde in posterum tibi provisum sit, ne angaris diutius premarisque aeris tui difficili erogatione.

    Ipse Spiringius ante discessum suum a me petiit, te ut rogarem, ne differres rationes trimestrium, ut et impendiorum descriptas nitide Amstelodamum mittere, ubi mansurus per spatium mensium trium quatuorve creditur. Pollicitus adeo se de pecunia tibi prospecturum, quantum iudicabit necessarium interim dum ad ista respondeatur. Poteris autem, cum Pelsium11 inter et Spiringium non bene conveniat cumque eo Theodorus12 Suecico se ministerio exemerit, Blondii13 cura uti, quod fiet non incommode, cum soleat Blondius dominum magnum cancellarium de Batavorum negotiis saepius facere certiorem.

    Venio nunc ad publica, ut ex me, quantum fieri potest, cum exigua mihi sit illorum notitia, intelligas, quid in hisce geratur partibus, dum ipse magnus cancellarius multis variisque negotiis distentus scribendi otium non habet.

    Tradiderat mihi ante aliquot dies describendas conditiones S. Chaumontio14 propositas, uti eorum tibi quoque fieret copia, sed vix tradiderat, cum iuberet eas repeti accedente ad ipsius colloquium S. Chaumontio, unde factum est, ut distulerit, quod ante iusserat, scripturus tibi ipse atque adeo missurus, quicquid in istis consummatum fuerit per sequentem proxime tabellarium.

    Interim in Westphalia eadem nostrorum res, nisi quod Sperruterus15 a milite quodam suo ob insignem in Suedos pingratudinem (?) dicitur trucidatus. A Sala amne premente alimentorum inopia regressus Magdeburgum versus Halberstadiumque Bannerius16. Ad Viadram obsessam hactenus sed necdum in nostro-

    50

    rum potestatem transisse Gaertam intelligimus. Caetera docebunt te implicatae hisce litteris chartae rumorum vendulae17.

    Hasce ipso Paschatis die scribo, quem sanctissimum natalem tuum18 faelicem tibi cum sequentibus - qui utinam sint innumeri - adeo omnibus nobis salutarem precor.

    Tuus tibi obedientissimus filius
    Cornelius Grotius.

    XIV vet. cal. 1636, Wism.

    Adres: A Monsieur, Monsieur Grotius Ambassadeur de la Couronne de Suède à Paris.

    In dorso schreef Grotius: 14 Martii 1636 C. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 25. Eigenh. oorspr.
    2 - Nos. 2466, 2478 en 2486 (dl. VI) aan de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    3 - Niet meer aanwezig.
    4 - Jean Hotman.
    5 - Anne, graaf van Brulon.
    6 - René Giraut.
    7 - De schilder Daniel Dumoustier. Zie over hem en de vorengenoemde no. 2265, p. 205; zie ook no. 2453, p. 495.
    8 - Johan Epstein, Zweeds agent te Parijs.
    9 - Dr. Adriaen Reyniersz. Pauw, die te Parijs verbleef; vgl. no. 2511, p. 30 n. 1.
    10 - Petter Spiring Silvercrona, raad van financiën van Zweden.
    11 - Paulus Pels; hij behartigde te Dantzig zowel de Zweedse belangen als die der Republiek. Vgl. no. 2830 dd. 10 november 1636 van M. le Blon.
    12 - Wellicht Theodorus Brömse uit Lübeck.
    13 - Michiel le Blon; zie over hem V, p. 413 n. 8.
    14 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont; hij was gezant van Lodewijk XIII van Frankrijk bij Oxenstierna.
    15 - Claes Dietrich von Sperreuter, Zweeds generaal-majoor.
    16 - De Zweedse maarschalk Johan Gustavsson Banér; Grotius heeft hier in margine aangetekend: Magdenburg; en verderop: Gaert.
    17 - Deze papieren ontbreken.
    18 - Grotius was op eerste paasdag - 10 april 1583 - geboren en vierde zijn verjaardag altijd op Pasen, ongeacht de datum. Volgens Grotefend, Taschenbuch der Zeitrechnung des deutschen Mittelalters und der Neuzeit 19225 viel Pasen in 1636 op 23 maart.