eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2636. 1636 juni 19. Aan L. Grubbe1.

    2637. 1636 juni 19. Aan A. Oxenstierna2.

    Excellentissime Domine,

    Inter dies statos per baronem Serotinum3 scripsi, quae tunc rumores ferebant. Ex eo quae aut certa didici aut in commune credita, addam.

    Ab aula et ab ipso cardinali4 affirmatur omnibus Hagenoviam per cardinalem Valettam5 exemtam periculo. Tabernas Alsaticas captas a duce Bernhardo6 stragemque editam de Croatis, quorum numerum edere memor eorum, quae historicis praescribuntur, non audeo. Dixit cardinalis Riceliacus Veneto legato7 Gallicas copias transisse Ticinum, notum etiam vetustis annalibus amnem, unde urbi nomen: parte alia Parmensem8 cum sociorum auxiliis Donensi via Placentiam pervenisse, quae mihi tam longe absito neque refellere neque probare est animus.

    Dicam quod ex literis datur scire.

    Ex Germania nullas habui: neque enim noster, qui Argentorati antehac fuit, nunc Benfeldii est, unquam ad me scripsit9.

    A Gallis scriptas literas video interdum, sed tunc tantum, cum res sunt prosperae.

    Ab Helvetiorum terris literas legi complures a viris gravibus ad viros graves scriptas. Rohanio10, cujus consilia et seditio militaris et ad locorum munitiones

    211

    deficiens pecunia diu remorata est, advenisse ajunt triginta millia Pistoriensium. Sperare eum a Venetis CCCC millia florenorum. Legatos Burgundiae comitatus implorare veterem Helvetiorum tutelam: quosdam non alienos esse, romanenses maxime; protestantes, pridem Galliae addictiores, haerere, cum quibus et Altorfienses, jam annus est, publicum fecere decretum se ita existimare Galliae foedus cum Helvetiorum communi antiquius esse, quam ut patiatur, comitatum Burgundiae, si cum illo bellandum sit, ab Helvetiis defendi.

    Conventus Helvetiorum, ut tarda sunt liberorum populorum molimina, ea de re deliberaturus indicitur procedente interim Dolae obsidione, quae praesidio plus trium millium acriter quidem et non sine aliquo eruptionum successu defenditur, sed, quantum judicari potest, prius in potestatem regis11 ventura quam decretum aliquid consentiens ab Helvetiis fiat. Ita, dum Romae deliberabatur, peribat Saguntum12. Et jam plurimi Dola Vesontionem se contulisse et qui manserunt res potissimas eo misisse nuntiabantur, quod ea urbs et per se sit valida et iis locis, unde auxilium exspectatur, propior.

    Certius indies docemur, Brissaci praefectum13 non modo intentum esse reficiendis pontibus ad Rinfeldum et Lausenburgum, sed et muniendae insulae incumbere, quae minus leuca infra Basileam est. Basileenses Austriacae Domus invalescentem potentiam metuentes, ita ut legato Gallico14 significaverint, nolle se intra suos fines aut frumentum in usum Galliae comparari aut militem nisi in usum Helvetici corporis conscribi, conventum protestantium civitatum his de rebus postulare. Interim perpetuo alios atque alios Germanos per Alpes, in quas romanensibus Helvetiis jus est, transire. Alcalam ducem15 ex Italia iisse in Germaniam in speciem cunctis rebus ad pacem parandis, cum tamen nec Melo16 nec alii eidem negotio destinati17 abierint: ut rerum introspectores judicant, ne impedimento sit Leganesio18, quominus is libere Mediolanensem praefecturam administret.

    Aliunde discimus Salicium19 ad Rhaetos, ad Helvetios mitti alios Gallorum clientes cum bonis verbis et, quae ibi multum valent, largitionibus, tum ut sanetur offensa ob mutatas in Valle Telina res suscepta, tum ut disturbentur consilia, quae pro comitatu Burgundiae posset suscipi. Clavennae, legati Gallici20 annisu, ad poenas vocari eos, qui de pactionibus illis Vallitelinensibus21 aliter erant locuti quam rebus Gallicis expediret. Duas equitum turmas ad Rohanium venisse e Gallia. Transiisse per summas Alpes, quem montem Gothardi vocant, duo millia

    212

    sub Mutinensis fratre22 et sex Visdomi23 turmas: sequi cohortem, id est, regimentum comitis de Aro24, sexcentorum peditum, inde cohortem alteram gravis armaturae sub tribuno Lizzo25, qui jam sit apud Donavertam. Post has secuturas cohortes Ridbergii26 et Piccolominii27.

    Ratisbonensem conventum prolatari credo, quo tardius Anglis respondeatur, sed ut scribunt qui Gallis blandiuntur, ob dissidia regem inter Hungariae28 et Bavarum29. Caeterum ab Angliae legatis30 didici Arundeliae comiti31 potestatem compellandi caesaris32 dari Lintzii: Poloniae legatum33, sex jam dies sunt, Londinii solemni de more receptum.

    A Vienna literae 10 Maii datae dicunt in ea aula laborare serio Brandenburgicum34, ut pax cum Suedis fiat, sed velle caesarem, ut praevertatur isti negotio electio regis romani: Gallos moliri omnia, ut Ratisbonensem conventum disturbent: Gallassio35 praeceptum, Spiram ut muniat. Comitem Sorae36 ad regem Poloniae37 mitti, eum ut in partes pertrahat austriacas, si fieri potest; intentato ei metu a Turca38 et Ragoskio39 et spe aut ipsi aut, si ipse jam occupatus est, fratri ejus40 ostensae conjugis e Domo Austriaca Aenipontana41. Interea bassam Budensem42 per idoneos homines fidem facere caesari de mansura Turcica pace. Tirolenses sibi a Gallis, Gallos, qui in Valle sunt Telina, ex Tirolensi agro vim mutuo metuere video.

    Ad Italiam venio.

    Parmensis cum Mutinensi43 negotium nondum plane transactum est ob-

    213

    stante de Rosena44 controversia. Sabaudus45 haud obscure ad pacem spectat et cum socii producere exercitum vellent, suas retentandi causas quaesivit. Sociorum vires extra praesidia a bene volentibus ad XX millia feruntur aliis multum de ea fama detrahentibus. Pars cis pars ultra erant Tanarum pluribus quidem locis, sed Valentiae praecipue imminere crediti; horum consilia collata Astae; Hispanorum ducum Ostagii, unde Alcalo et Melo Genuam, Leganesius et Spinola castellum novum ad Scriviam erant petituri. Mille ex regno Neapolitano equites in agro Mediolanensi exspectabantur. Mantuanus46 pacis studium honestis verbis ad Mediolanensem cancellarium47 scribens testatus fuerat; nec aliud armis suis propositum quam sua tutari. A Roma inducias cudi. Serbellonem48 cum navigiis aliquot in Lario esse lacu, quem Comensem vulgo vocant, ut Rohanium observet, scribitur. Nec dubitat quisquam, quin omni arte apud Rhaetos Helvetiosque studia sibi paret Hispanus49.

    Nec si muneribus certes, concedet Iolas50.

    Plerique a Gallis in Italia quaeri praelium, ab Hispanis vitari volunt nos credere; et an Parmensis Placentiam usque perrumpere posset - quanquam id pro facto in hac aula spargitur - judicia variant. Valentia firmata est accessione praesidii ad trecentos; an alimentorum satis sit civitati et militi, ambigitur.

    Classis Gallica vela fecisse 10 hujus mensis constanter affirmatur ab omnibus et esse XL navium bonarum, minorum, quas fistulas vocant, sex, totidem ad inferenda hosti incendia; ire in fretum Gaditanum eodemque venturos Hollandos suis cum navibus.

    Cardinalis Hispani51 literae in Italiam missae atque interceptae ostendunt eum extra spem non esse indutiarum seorsim cum Batavis. Coloniae locum ad pacis colloquia imperatori52 non improbari audio, quanquam aliud fert hujus civitatis rumor.

    Et ut paulatim ad propiora me reducam, non est quidem magni momenti nec reticendum tamen, Lagrangium53, qui in Germania legatus fuit, ad missam transiisse, sed egregie simulato morbo gravi, ne quid simulare crederetur. Feuquerius54 aquis Borboniis valetudinem curat, quantum conjici potest nec belli nec pacis negotio interfuturus.

    Hic nunc erat in summa rerum status, de quo, si quid immutaverit, non deero indicationis officio vota semper faciens, Excellentissime Domine, pro Sublimitatis Tuae bonis rebus.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius55.

    Lutetiae, 9/19 Iunii 1636.

    214

    Postquam hoc ita ut e fide non indignis acceperam, quaedam et ex certis literis scripseram, in ceteris video praestare famae auctoritatem. Tantum pro Tabernis Alsaticis tradi Sarburgum a duce captum Bernhardo II novi calendarii. Profecta est a Rupella classis. Dolae jam vallum subitur cuniculis aliisque suffossionibus capto quod extra est munimento lunari. Magna in castris principis56 alimentorum copia est. Peditum non satis habet contra tot defensores. Flagitat plures mitti.

    Cum in manus venissent meas duae virorum talia intelligentium literae Dolae obsessae fidam historiam continentes, exemplum earum addidi. Sed jam venit a castris qui et ipse nuntiat et literas adfert, quas vidi, Thuani57 ducem a Sarburgo reducem capto castello, quod Tabernis Alsaticis imminet, impetere oppidum machinis. Missus ad Argentoratenses Thuanus multum frumenti in usum exercitus a civitate facile impetravit, qui messem facere nisi favente tam valido vicinoque exercitu nequibant. Ita jam impletum est id, quod Tua Sublimitas scriptis ad ducem Bernhardum literis, quas apud me aperuit Ponica58 optaverat.

    Praeter Croatos ad Saram male habitos quatuor eorum cohortes ad Daistenum ab Heiburno59 caesae sunt Suedo milite rem inchoante, subvenientibus mox et Gallis equitibus. Drusenhemi hostis munitione extructa ab Argentorato ad Hagenoviam commeatus per amnem auferre voluerat, verum adventante Valetta id praesidium deseruere. Multum gaudetur in hac aula ob has res.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 29. De brief is blijkens een marginale aantekening op de copie nagenoeg gelijkluidend aan no. 2634 aan L. Camerarius; men zie aldaar, p. 207. Betreffende Lars Grubbe zie V, p. 432 n. 12.
    2 - Gedrukt Epist., p. 239; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 197.
    3 - No. 2632 dd. 16 juni; betreffende Zierotin zie aldaar, p. 204 n. 2.
    4 - De Richelieu.
    5 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Alvise Contarini di Nicolo.
    8 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    9 - Melchior de L'Isle (1580-1644), heer van Hunnewald, van Saint-Hippolyte en van Dangolsheim. Hij was van 1632 tot zijn dood raad van de Franse koning en diens resident in Straatsburg; in 1636 bevond hij zich in de Elzas, toegevoegd aan de kardinaal De La Valette.
    10 - Henri, hertog van Rohan, luitenant-generaal van de Franse troepen in Graubünden en de Veltlin.
    11 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    12 - Spreekwoordelijk, gebaseerd op Livius XXI, VII, 1.
    13 - Jean Henri Reinach-Foussemagne († 1645), van 1634 tot 1638 gouverneur van Breisach a. Rhein.
    14 - Wellicht Blaise Méliand.
    15 - Fernando Afan de Ribera, hertog van Alcalá; zie no. 2545, p. 75 n. 9.
    16 - Francisco de Mello; zie over hem VI no. 2260, p. 197 n. 1.
    17 - Vgl. bijv. no. 2545, p. 75.
    18 - Diego Mexia Felipes de Guzmán, markies van Leganés, gouverneur van Milaan.
    19 - Ulysse de Salis-Marschlins; zie over hem VI, p. 72 n. 1.
    20 - François Lasnier; zie over hem no. 2527, p. 52 n. 15.
    21 - Vgl. bijv. VI no. 2488, p. 545 en verderop de nos. 2867 en 2889.
    22 - Borso d'Este (1605-1657); hij was een broer van Alfonso (1591-1644), hertog van Modena, die in 1629 afstand had gedaan ten gunste van zijn oudste zoon Francesco d'Este.
    23 - Hans Vitzthum von Eckstedt, bevelhebber in Zweedse dienst en garnizoenscommandant van Frankfurt.
    24 - Luis Mendez, graaf van Haro Sotomayor y Guzmán (1598-1661), markies del Carpio en Heliche, hertog van Montoro, graaf van Morente, graaf-hertog van Olivarès, later (vanaf 4 juni 1647) eerste minister van Philips IV.
    25 - Wellicht de baron van Lisao.
    26 - Generaal-majoor Ernst Christoph von Rietberg, graaf van Oost-Friesland.
    27 - Ottavio d'Arragona, hertog van Amalfi, prins van Piccolomini, bevelhebber van Ferdinand II.
    28 - De latere Ferdinand III, zoon van keizer Ferdinand II.
    29 - Maximiliaan, keurvorst van Beieren.
    30 - De ordinarius ambassadeur John Scudamore en de extra-ordinarius Robert Sidney, graaf van Leicester.
    31 - Thomas Howard, graaf van Arundel; zie V, p. 318 n. 12.
    32 - Ferdinand II.
    33 - Johan Zawadski.
    34 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    35 - Matthias, graaf Gallas, als generaal-majoor in dienst van de keizer.
    36 - Jean de Croy, graaf van Solre. Vgl. VI, p. 241 n. 5.
    37 - Wladislas VII (IV).
    38 - Murád (Amurath IV).
    39 - Georg Rákóczi; zie over hem no. 2508, p. 24 n. 4.
    40 - Johan Casimir; hij huwde in 1649 Maria Louisa Gonzaga.
    41 - Wellicht Claudia de Medici, weduwe van aartshertog Leopold. Vgl. VI no. 2328, p. 304 en n. 10 aldaar.
    42 - Nassuhsade Pasja.
    43 - Francesco d'Este, hertog van Modena.
    44 - De tekst der Epist. geeft ‘Rosciano’.
    45 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    46 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua.
    47 - Don Antonio Ronquillo.
    48 - Giovanni, graaf Serbelloni.
    49 - Philips IV van Spanje.
    50 - Vergilius, Ecl. II 57: Nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
    51 - Don Fernando, kardinaal-infant; zie over hem IV, p. 412 n. 11.
    52 - Ferdinand II.
    53 - Jacques de Loys de La Grange aux Ormes.
    54 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    55 - Onderschrift en naam ontbreken in de uitgave der Epist.
    56 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    57 - François Auguste de Thou (1604-1642), oudste zoon van de in 1617 overleden historicus Jacques Auguste de Thou (Thuanus); zie no. 2623, p. 192 n. 1.
    58 - Tobias von Ponikau, raad en gezant van Bernhard van Saksen-Weimar.
    59 - John Hepburn; zie over hem no. 2620, p. 185 n. 1.