eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    550

    2868. 1636 december 5. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Eum, qui Corbiae postremo pro2 hostibus praefuerat3, Atrebati non modo in vincula datum, sed et supplicio affectum discimus: et rex4 ipse hoc oppidum utrimque amissum ait, pari flagitio. Quae quanquam tacitae conventionis suspiciones diluunt, multum tamen de armorum aut generali aut locali suspensione susurrant.

    Credibile id faciunt res cardinalis5, ex quibus res Galliae pendent: qui cum pacem videat coiri non posse, nisi ut et de restituenda regina matre6 agatur et de matrimonio Lotharingico7, quod priusquam rescindatur, prius se pontificatu abiturum dixit pontifex8, et ad bellum aegre expediri pecunias, facilioribus ad motus vulgi animis ob hostium propinquitatem et ob principum ab aula aperta jam dissidia, ipsa necessitate ad viam illam tertiam trudi videtur, quod eo honestius processurum videtur, si prius Aquitania depelli possit hostis et insulae duae9 recipi, qua spe pleni jam sunt Galli publicantes hostium classem et duces a sua partim duos aditus insularum tenente partim circumnavigante clausos teneri. Si id succedat, de quo dubito, constitura tum demum est tot impendiorum in classem factorum ratio.

    Nuntius pontificius10 literarum commeatus nescio an omnibus, certe sibi per Brabantiam recuperavit.

    Mutatum de Davausio11 consilium, iterumque placuit mitti et hunc Coloniam, credo, ut hic arcanis rerum immineat pater Iosephus12.

    Angli responsum adhuc super charta sua exspectant: cumque retineri se Ratisbonae post electum jam regem romanum13 passus sit Arundelius14, pro certo haberi debet nova illos spe lactari et potius sumturos quicquid offertur - id quid quantumque sit nescire se heri mihi serio dixit Licestrius15 - quam ut bello se induant, quo tempore alii eo se exuere parant.

    Rogatus ab illis, quid Suedi, ut pacem faciant, postulent sibi, dixi amicorum certam salutem, et quam longissime amotos videre eos, qui sibi nocere, si possint, velint.

    551

    Landgravii Casseliensis16 duo fratres17 me accesserunt: item adolescens princeps Wirtembergicus18 ab hac urbe nescio quo abiens, puto ad occultandam alibi paupertatem, quando nihil ei a regiis ministris persolvitur. Omnes se reginae19, rectoribus20 regni Suedici ac nominatim Tuae Sublimitati commendant. Wirtembergicus Suedicam militiam cupere videtur, quanquam alii mihi dicunt permissum ei a rege ea conditione quam domui ejus imperator21 indulget, et ipse fruatur.

    Mitto22 purgationes ad regem missas a fratre regio Blesis, a Suessionensi23 Sedano. Nam is ibi manet neque ad Helvetios, ut dictum fuerat24, abit. Additur fratrem regium spem facere sui in aulam adventus. Suessionensis mater25 regem primum, jam et cardinalem adiit, imo et Combalettam26. Ex hujus spreto matrimonio nata creditur cardinalis ab eo alienatio, aucta nuper, cum centuriam suam praetoriam a cardinalitia sua praecedi comes noluit principis Condaei27 id concedentis exemplum aspernatus. Quod ut ulcisceretur, effecit, ut multa regis imperia in castra comitis ipso comite ignaro perferrentur: utque comes, cum capta Corbia regem salutaret, in praefecturam suam Campaniae digredi volens non sineretur, sed Lutetiam juberetur ire, quo tempore rex principis Condaei labores liberaliter praedicans de comitis actibus nihil dicendo infensiorem animum satis ostenderit. Iam vero postquam collocuti inter se frater regius et comes praesentia se gravate ferre manifestum fecere, cardinalis satis intelligens, quantum inde ad publica in se odia alimenti accessurum sit, lenibus remediis sanare hoc malum potius quam pristina severitate asperare aggreditur.

    A Polonia quam nihil amicum nobis exspectandum sit, si alia non essent argumenta, monere nos posset legati Polonici28 Ratisbonensis oratio. Tamen ambiri ab eo rege29 in matrimonium imperatoris filiam30, quod passim spargitur, et quidem Silesia dote dicta, vix est, ut credam.

    De legatis ad pacem varii sunt sermones. Alii audito Lugdunensem31 - is nunc apud Helvetios est - a Gallia mitti, constitutum et imperatori et regi Hispaniae32 ajunt cardinales pro se quoque mittere, Pasmannum33 et Borgiam34.

    552

    Alii displicere ajunt pontifici quenquam cardinalem nisi a se venire. Imprimis displicere Borgiam. Sed haec dies expediet.

    Interim in Aquitaniam missa sunt peditum IVm, turmae quatuor.

    Cardinalis plus quam antehac vitae suae cavet et nuper, cum ab Ambiano Ruellam veniret, cingebatur justo prope exercitu. Nec mirum, nam rex ipse cognito duorum principum discessu, statim quaesierat, an interfecissent cardinalem.

    Combaletta amissa spe majorum conjugiorum dicitur nuptura cardinali Valettae35, qui exuta purpura magnas accepturus sit praefecturas.

    In Bastiliam sex nobiles viri dati sunt36, qui duorum principum consiliis immixti creduntur. Fratri regio libertas datur, in qua volet domuum suarum aut regiarum degendi: et si pertendat, oppida quoque datum iri, securitatis munimenta. Sed privatim ipsi honorificentius, publico utilius fore, si ad breve cum rege colloquium veniat.

    Ducem Bernhardum37 in Germaniam ire avidum forte huc trahet cardinalis, ut in propinquo habeat salutis suae propugnatorem, quod in mentem mihi revocat illud Taciti post detectam Pisonianam conjurationem38: Volitabant per fora, per domos, rura quoque et proxima municipiorum pedites equitesque permixti Germanis, quibus fidebat princeps39 quasi externis40.

    23 Novembris novi Cal. ad Ionssejum erat Gallasius41, cujus sub id tempus equites loricati CCCC a Tubatelio42 caesi. Rhenum transiturus sit an comitatensibus eorumque vicinis mansurus gravis, necdum scitur. Ad XXX millia imminutus ei creditur exercitus: Gallicus cum Germanis XVm facit Barrensi in agro et in proximis Campaniae hiemem, ut creditur, acturus.

    Ex edicto regis contra oppidanos Corbiae43 apparet, quam periculosa sit Galliae, si quando in Hispanum bellandum est, monachorum factio.

    Aysema44, comes ab imperatore factus, ut audio, laborat, ut in solido locet Germaniam Batavosque inter pacis veteris jura adjutore Coloniensi antistite45 illud, credo, quod apud Lucanum46 est, cogitante:

    - - nos praeda furentum Primaque castra sumus47.

    553

    Rhaetorum de Gallis querelae haud injustae sane, nisi multa pati temporum necessitas cogeret, parum secundis Helvetiorum animis exceptae sunt, nisi apud Lucernates. Coloniam illud quoque negotium transmovetur, ut et eorum, de quibus Ratisbonae disputari coeperat, pleraque.

    Quae ultra Samaram sunt hostium copiae quiescunt. Miles omnis etiam proxime hanc urbem sumtu vicanorum vivit. Mitto48 praeceptum regis de iis, quae militi praebenda sunt a vicanis, sed hic multo plura praebere militibus coguntur ac praeterea a suis magistratibus, quos electos vocant, indictionibus sub nomine annonae militaris, quarum pecunias scilicet eidem magistratus sibi retinent ad compensanda impendia, quibus minutas illas dignitates emerunt. Haec comparatio efficiet, ut populi minus de Suedis Galliae jampridem sine stipendio militantibus querantur, praesertim si et nunc quid pecuniae eo a rege mittitur firme inter viscatas ducum manus adhaerescat.

    Rogandus Deus est, cuncta ad bonum vertat. Idem, Excellentissime atque Illustrissime Domine, serenissimam reginam, rectores regni ac Tuam praecipue Sublimitatem valentes vigentesque servet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius49.

    Lutetiae, 5 Decembris novi Cal. 1636.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 282; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 272. Gedeelt. vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 77.
    2 - In de uitgave der Oxenst. Skrifter ontbreekt ‘pro’.
    3 - George de Brimeu.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - De Richelieu.
    6 - Maria de Medici; zij verbleef in de Zuidelijke Nederlanden.
    7 - Het betreft het in 1632 gesloten huwelijk van de broer van de koning, Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans, met Margareta van Lotharingen, dat men ongeldig wilde verklaren; zie Merc. Franç. XX, p. 849 vv. en p. 989 vv.
    8 - Urbanus VIII.
    9 - Ste. Marguerite en St. Honorat.
    10 - Giorgio Bolognetti.
    11 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    12 - De capucijn père Joseph, François Leclerc du Tremblay, was de gunsteling van De Richelieu.
    13 - Op 30 december 1636 werd Ferdinand, zoon van keizer Ferdinand II, tot Rooms koning gekroond.
    14 - Thomas Howard, graaf van Arundel; zie V, p. 318 n. 12.
    15 - De extra-ordinarius Engelse gezant in Parijs, Robert Sidney, graaf van Leicester.
    16 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    17 - Christian en Ernst; vgl. no. 2864, p. 547 n. 6.
    18 - Roderich; zie no. 2593, p. 150 n. 8.
    19 - Christina van Zweden.
    20 - Zie voor hun namen no. 2533, p. 58 n. 12.
    21 - Ferdinand II.
    22 - Ontbreken.
    23 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    24 - Vgl. no. 2856, p. 533.
    25 - Anne de Montafié.
    26 - Marie Madeleine de Vignerot, dame de Combalet, nicht van De Richelieu.
    27 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    28 - Jerzy Ossolinsky; vgl. no. 2869, p. 555.
    29 - Wladislas VII (IV).
    30 - Cecilia Renata, met wie Wladislas inderdaad in 1637 huwde.
    31 - Alphonse Louis du Plessis de Richelieu, kardinaal-aartsbisschop van Lyon, oudste broer van de eerste minister.
    32 - Philips IV.
    33 - Petrus, kardinaal Pázmány, kardinaal-aartsbisschop van Gran in Hongarije; zie no. 2847, p. 517 n. 4.
    34 - Gaspard, kardinaal Borja y Velasco (1584-1645).
    35 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    36 - De namen van deze lieden heb ik niet kunnen achterhalen.
    37 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    38 - Gaius Calpurnius Piso was in 65 n. Chr. het hoofd van een samenzwering tegen keizer Nero; na de ontdekking ervan werd hij tot zelfmoord gedwongen.
    39 - Nero.
    40 - Tacitus, Ann. XV, 58, 2.
    41 - Matthias, graaf Gallas, generaal-majoor in dienst van Ferdinand II.
    42 - Johann Christoph Taupadell, officier in het leger van Bernhard van Saksen-Weimar.
    43 - Afgekondigd te Chantilly op 14 november 1636: Déclaration ... tant contre les bourgeois et habitans de la ville de Corbie, qu' aucuns des religieux de l'abbaye de l'Ordre Sainct-Benoist de la dite ville. Verifiée en Parlement, le 27 novembre 1636. Paris, A. Estiéne, P. Mettayer, C. Prévost et P. Rocolet, 1636.
    44 - Foppe van Aitzema; nadat hij reeds in 1635 door de keizer tot vrij-baanderheer des Rijks gemaakt was, werd hij in 1636 begiftigd met het vierde deel van het eiland Ameland, waarover de keizer als een rijksleen meende te kunnen beschikken.
    45 - Ferdinand van Beieren, aartsbisschop-keurvorst van Keulen.
    46 - Marcus Annaeus Lucanus (38-65), latijns dichter.
    47 - Phars. I, 250/1.
    48 - Ontbreekt.
    49 - Naam en onderschrift ontbreken in de uitgave der Epist. Voor de namen der ‘rectores’ zie men p. 58 n. 12.