Viro rarae eruditionis et eloquentiae Caspari Barlaeo, professori.
Vidi, poetarum et oratorum clarissime, vincto solutoque sermone laudes, quas pro rostrata corona Trompio2 dedisti3. Multum tibi debent illustres animae quarum nomina tradis immortalitati. Multum et patria, cujus vice fungeris, meritis eam, quae maxima est, gratiam referendo. Quis non mortis pericula contemnat, qui modo pretium suae virtutis tua carmina orationesque intelligat? Etiam Suedia, patria nunc mea, non parum tibi debet, tum quod ipsius quoque tam benigne mentionem facis, tum quod egregium illud a Batavis mari4 partum decus imminuit domum imperatori connexam atque indivulsam acciditque opes hostibus alioquin nostris5 profuturas.
Adjungam votum, ut quem tu fortibus factis habes honorem, is et eloquentibus tuis dictis habeatur.
Tuae Clar. studiosissimus
H. Grotius.
XIV Ianuarii MDCXXXX, Lutetiae.