eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4471. 1640 januari 14. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Manet quo fuit in loco, id est malo, res principis electoris2 neque ex sermone illustrissimi comitis Licestrii3 quicquam spei haurio. Non negat is terra marique vires in Anglia colligi, causam dicit ad edomandos hoc metu Scotorum animos. Alii timent, ne inde auxilium veniat nondum exstinctis apud Abrincantos seditionibus.

    Rothomagi res magna severitate agitur. Post parlamentum et curiam subsidiorum etiam urbici magistratus demoti. Civium suspensi aliqui, alii rota fracti aut secti in partes.

    Crescentibus in urbe Brissaci dissidiis et rixis inter Gallos et Germanos Erlachius4 Germanis diffidens plures Gallos sibi mitti desiderat. Credibile est, ubi Galli superiores erunt numero, non diu mansuros ibi Germanos; exercitum quoque ipsum, qui Vinarien-

    26

    sis5 fuit, diffluxurum paulatim non nolentibus Gallis. Is exercitus nunc iterum transiit Rhenum et in Ringaviam rediisse creditur, quam certo nescio.

    Bavarici in Wirtenbergico manent; agitur de Hohentwila ponenda extra bellum.

    Dux Lotharingiae6 Bruxellis hiemem transigit.

    Anglos video societatis nostrae ne nunc quidem multum appetentes esse. Volunt praefinire nos, quid bello petamus bello adhuc pendente contra morem.

    Mittitur hinc Stella Bipontinus7 Brissacum ad dirigendas chartas, quae ad urbem regionemque pertinent.

    Norimbergam se iturum speraverat Grangius8. Verum discimus nihil ibi peractum iri, sed consultationes cunctas ad principes redituras; postea novum conventum fore.

    Turca quin magni aliquid in christianos moliatur, non dubium est amplius.

    In Italia quiescitur plane. Princeps Condaeus9 huc venit potitis jam Salza hostibus.

    Poloniae legatus10 adhuc latet. Non putatur compos desiderii futurus, ideo quod ordinum Poloniae sponsio nihil contra Galliam facturum principem Casimirum11 exceptionem habeat satis late patentem salvis foederibus factis cum Austriaca domo. Pecuniae colliguntur hic diligenter etiam ecclesiasticis concionatoribus populum et clerum in id adhortantibus.

    Vidi decreta Ordinum Foederatorum Belgicogermaniae de titulis aliisque honorum signis12. Cum Venetis aequari postulant, nolunt inter se et reges discrimen esse, cum tamen neque Veneti aequalitatem cum ipsis ferant neque in hac aula eos honores in introitu et admissione prima habeant Batavi quos Veneti. Tum vero Genuates, Etrusci, Sabaudi palam omnia nobiscum commercia defugiunt, si nova respublica ipsis antefertur. Tuae Sublimitatis erit legatis, quid in ea re facere debeant, praescribere. Dolet interim mihi, quod Batavi in publicis edictis decretisque perpetuo Suediam et Poloniae et Daniae postponunt.

    Deum rogo, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae valetudinem, quam maximo cum dolore intelligimus concussam, restituat firmetque.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4/14 Januarii 1640.

     

    Rothomagi etiam reditus urbis et omnia privilegia confiscata sunt.

    Discimus jam Longavillanum13 subsistere trans Rhenum nequisse obstantibus hostibus; Vinarienses magis magisque dilabi et magna esse ipsorum cum Gallis dissidia. Longavillanus pecuniam hinc poscit, ut reficiat exercitum.

    Harcurtius14 apud Rivolem hiemat, sperat rex se hoc anno percepturum plus LXX millionibus.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 590; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 3.
    2 - Karl Ludwig van de Palts.
    3 - Robert Sidney, graaf van Leicester.
    4 - Johann Ludwig von Erlach, een der vier directeuren van het leger van Bernhard van Saksen-Weimar.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    7 - Johannes Tilmanus Stella.
    8 - Jacques de Loys, heer van La Grange aux Ormes.
    9 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    10 - Christophe Corvinus Gasziewski.
    11 - Jan II Kazimierz.
    12 - Resoluties van de Staten-Generaal dd. 26 november en 3 december 1639.
    13 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    14 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.