Excellentissime atque illustrissime domine,
Regem nondum adire potui graviori arthritide vexatum. Sed insto quotidie speroque me intra paucos dies ejus compellandi habiturum copiam; qua impetrata perscribam statim, ecquid in negotio principis electoris2 promoverim.
Fuit apud eum electorem D. Chavigniacus3; quid egerit, neque ego scio neque comes Licestrius4, qui mihi gratias egit regis sui mandato pro navata hac in re opera. Caeterum praeceptum sibi dicit, ne quicquam cum Gallis agat, priusquam elector sit in libertate. Hoc ipsum comes Licestrius et Bulionio5 significavit, qui Bulionius arthritide et ipse domi detentus me oravit, ad se ut venirem. Dixi ei imperatum mihi, ut pro electore ad regem
86
loquar; existimare me optimum fore, ut praeteritorum obliterata memoria caveatur, nequid elector posthac paciscatur sine Suedia Galliaque, et ut pecunia Anglica adjutus copias sibi comparet, quas cum Hassicis possit conjungere. Addidi sperare me, si animorum gravior exulceratio vitetur, in parlamento Angliae maximae partis vota congruentia fore cum iis, quae a Suedia Galliaque Anglis ad restitutionem domus Palatinae fuere oblata. Haec omnia et ipse Bulionius probabat, suamque ad pacandam hanc rem operam pollicebatur.Dixit mihi legatus Polonicus6 habere se sponsionem, qualem Gallia desideret; verum ex Gallis ego intelligo conventus ejus, qui nuper cum tumultu discessit, nulla acta perfecta fuisse. De eo quid sit, tempus aperiet.
Multa mihi dixit is legatus de firmo regis sui proposito in servandis indutiis longe ab eo amoliens omnem culpam irruptionis in Livoniam; reginam Poloniae7 credi volebat praegnantem esse; non commissuros autem Polonos, ut iterum regnum a patre in filium transeat. De principe Ruperto8 nihil sibi mandatum dicit.
Dixit elector D. Chavigniaco, cum iter per Galliam faceret, omnino propositum sibi fuisse videre cardinalem.
In Anglia durant armorum paratus, nullus tamen miles externus scribitur.
Ministri regis Hispaniae iis, qui ab Anglia negotia procurant, dixere de classe leve esse damnum, facile futurum regi Hispaniae aliam mittere majorem. Ceterum dolere sibi contumeliam illatam regi Britanniarum et jam ab Hispania extraordinarius legatus9 in Angliam venit.
In Italia et pontifex et principes Itali non videntur quieturi, donec Pedemontanam terram omniaque ipsis cis Alpes sita bello liberaverint. Et puto aut jam confectum esse negotium aut parum restare; jam tantum principibus duobus Sabaudis10 concedente vidua11, ut velit negotiorum majora in posterum non transigere nisi ipsis consultis et signantibus.
Navis Hispanica a Sancti Lucae oppido veniens ac Galliam petens in itinere capta est ab Afris valens cum mercibus millionibus duobus.
Reviviscunt rumores de nuptiis in ter regum Hispaniae Angliaeque liberos12.
Stella13 cum Bavaricis colloquetur in aliqua Helvetiorum civitate. Magontiacensis14 videns Bavaro15 rem bene procedere eodem modo cum Gallis vult agere.
Baro Rortaeus16 iterum mihi adfuit. Volebat dicere indutias, quae in Italia fiunt, nihil ad foedera nostra pertinere, quasi ea foedera tantum contra imperatorem facta essent. Dixi ego Austriacorum sub nomine domum utramque contineri et Hispanicam et Germanicam eoque magis Hispanicam, quia eo tempore Galliae nullum erat bellum apertum adversus imperatorem.
87
Deus, Excellentissime et illustrissime domine, det nobis audire bonos nuntios de Sublimitatis tuae valetudine rebusque prosperis regni Suediae.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 18 Februarii 1640.
Intelligo et Angliae et Daniae reges missuros Norimbergam. Hic exspectari Bichium cardinalem17. Ad Pignerolam et alia ibi Galliae praesidia mitti tria hominum millia. Et Thanum et Hohentwilum Gallicis jam praesidiis teneri. Longavillani18 et Vinarienses19 milites partim ad Moenum esse partim in Darmstadiensi, Nassavio vicinisque agris. Magnum exercitum dari Milleraeo20 ad XXII millia peditum, sex equitum, minores Castilionaeo21 in Campania, Chaunio22 in Picardia, Halerio23 in Lotharingia, Villaregio24 in Burgundia et ad Metim multa parari ad juvandos Leodienses.
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.