eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4529. 1640 februari 26. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Cum omnia illustrissimae domus et me obligatissimum sibi habentis Oxensterniae bona ad me pertinere semper crediderim, tum maxime gaudeo illustrissimum dominum baronem Gabrielem Oxenstiernam2 in patrui3 patrisque4 laudes feliciter succrescere. Neque ipse laudatore eget neque ego omnibus, quae in eo laudanda video, commemorandis depraedicandisque suffecerim; votis potius agam Deumque precabor, ut tot ex illa domo ortis regni Suedici columinibus hoc quoque velit addi virtutumque perpetuam haereditatem in illo sanguine conservet.

    Idem Deus, Excellentissime et illustrissime domine, tuam Sublimitatem diu regno, diu suis, diu nobis sospitem praestet.

    Sublimitatis tuae cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XVI/XXVI Februarii MDCXL.

    Adres: Excellentissimo illustrissimoque domino, domino Axelio Oxenstiernae, reginae regnique Suedici magno cancellario etc., libero baroni in Kymitho etc.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Oxenst. Saml., Brev till Axel Oxenstierna, E 607. Copie Hamburg, Staatsund Univ. Bibl., suppell. ep. 42, f.o 49; copie Kopenhagen, Kgl. Bibl., coll. Bøll. U., f.o 107. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 15 (ex originali); Epist. ex Musaeo Meermann., p. 44.
    2 - Gabriel Gabrielsson Oxenstierna.
    3 - Axel Oxenstierna.
    4 - Gabriel Gustavsson Oxenstierna.