eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4571. 1640 maart 24. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime domine,

    Cum et princeps Casimirus2, ut caetera taceam, reginae nostrae sanguinem participans, et legatus ac palatinus regni Polonici3, pacatam hactenus vicinitatem nobiscum colentis, desideret tutum habere iter per eas terras, quas nobis Mars, magnorum regum arbiter, adjudicavit, non potui deesse tam aequae postulationi. Cum scirem neminem ad eam rem plus posse quam Excellentiam vestram positam in ipsis locis, ubi res agitur, et magna cum auctoritate ea curantem omnia, quae isthic tractanda sunt, mei officii esse

    163

    credidi Excellentiae vestrae ostendere hanc beneficii laudabilis materiam, simulque Deum precari, illustrissime domine, ipsius Excellentiae ut semper adsit favens.

    Excellentiae vestrae omni observantia obstrictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 14/24 Martii 1640.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 608. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    2 - Jan II Kazimierz.
    3 - Christophe Corvinus Gasziewski.