Excellentissime atque illustrissime domine,
Vidi principem electorem2 eique honores habui quos potui maximos, quod eum in Suedia pro electore, id est loco regibus proximo, haberi didicissem. Nomen electoris hic ei non datur. Ceteri honores, qui ei exhibentur, summi sunt. Regi post pauca verba capite tecto assedit. Pransus una sedit ex eodem latere uno vacuo intervallo divisus. Servitur ut quondam Sublimitati tuae magnifice. Cardinalis ei uno conclavi obviam processit. Incessit vero principi dexter ipse eumque redeuntem ad carrucam deduxit. Vult princeps ire salutatum praecipuos post cardinalem regis ministros. Aut ista Galliae adstricta libertas aut arcanae scripturae, quae intercesserunt, dicuntur in Anglia non probari; neque ego sane hoc rerum statu multum boni ipsi ex Anglia spero. Suasi tamen ipsi et per ipsum aliosque reginae Bohemiae3, ne quid hoc tempore intentatum in Anglia relinquant, haud defuturis in parlamento, si tamen habebitur parlamentum, qui causae domus Palatinae nostraeque communi faveant; sed ante omnia dixi retinendam ei cardinalis et per ipsum Galliae amicitiam, quae et jam nunc restituere ipsum in aliquam Palatinatus partem possit et plura ipsi armis quaerere et in pace conditionem ejus facere quam optimam. De reginae nostrae, de regentium4 ac speciatim de Sublimitatis tuae in ipsum benevolentia velim eum omnia maxima sperare, quod et se facere multisque se tuae Sublimitatis obligatum beneficiis prolixe ostendebat. Puto mei esse officii, ut quod legatus Anglicus5 non facit faciam regique gratias agam, quod reginae nostrae literas6 apud se pondus habere voluerit. Simul commendabo regi postulata ducis Wilhelmi Vinariensis7 de iis rebus, quae in haereditate ducis Bernhardi8 fuere et quas ei dare abnuunt ii, qui Brisacum tenent, nisi de regis et reginae Suediae, ut testamenti executorum, permissu. Praeterea regina alterum jam partum9 promittens poscit, ut et ipsi et regi bene ominemur.
Multum metuo, ne magnus ille exercitus, qui hinc in Belgicam parabatur, per tempus aliquod abstineatur ab aliis conatibus metu Anglorum, quorum paratus Belgici non minus
193
quam Daniae incertum est, quo sint evasuri. Certe Velada10 centum et quinquaginta millibus ducatorum, quae ad largitiones in Anglia faciendas secum tulit, mali aliquid minari videtur aut Galliae aut Batavis. Batavi, magni rumorum fabri, spargunt hic famam suam societatem a Suedis ambiri. Non dubito, quin idem facturi sint alibi, ut regem Daniae ad transactionem aliquam perducant.Jussit cardinalis Riceliacus Mazarinum festinare Coloniam numeratis ipsi ad iter L millibus scutatorum.
In Italia, nisi induciae fiunt, multo validiores sunt res Hispani et Casale in periculo. Copiae ad Constantiam Alsatiae imminent; qui in Tiroli sunt, utrovis se possunt vertere. At Longavillanus11 bonum habet exercitum ad V millia equitum, tria peditum. Binga tamen abduci jussit machinas loco diffidens. Arx Baccherachi an adhuc defendatur contra oppidum ab hoste insessum, ignoramus. Praecipua pars militis duci Longavillano parentis Marburgi est. Bavaricus in Franconia exercitus nihil agit. Brisacum, Binfeldium strenue muniuntur; et pecuniae per cambium missae Francofurtum pro exercitu Longavillani. Stella12 Friburgi est, Nothaftius13 pro imperatore Argentorati. Falckensteinius14 vero et Volcmarus15 apud Helvetios laborant ad obtinendum iter, alimenta dato pretio et jus legendi militem; quibus timide se opponunt protestantes.
Cardinalis Hispanus obviam misit principi Casimiro16 carrucas duas et sex equos sub ephippio donavitque haec ipsi, ut Gallicorum beneficiorum memoriam obliteraret. Princeps elector regi, cum rex pransurus lavaret, mappam dedit. Reginam vidit, sed osculatus non est. Delphinum17 salutavit.
Deum rogo, Excellentissime et illustrissime domine, ut rebus Suedicis tuaeque Sublimitati faveat.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 7 Aprilis 1640.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.