eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    200

    4597. 1640 april 14. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Princeps elector2 non in libertate tantum est, sed et in gratia apud regem et regios ministros. Ita omnes sibi devincit sua comitate minime morosus in ritualibus eoque plus obtinens. Itaque et D. Chavigniacus3 ei electoris nomen dare incipit.

    Ego regi gratias egi pro ejus principis libertate, quod non fecit Angliae legatus4.

    Tum vero suasi principi, ut, secundum reges, amicos sibi faciat in Suedia cancellarium5, in Gallia cardinalem, in Anglia archiepiscopum6. Vias autem ad meliorem fortunam ei ostendi duas: nempe, ut rex Angliae societatem cum Suedia Galliaque faciat et stipuletur7, ne pax fiat nisi ipso restituto aut, si id obtineri non potest - videbatur8 enim id vix sperare et comes Licestrius negat tanti fore Britanniae regi sanguinis vinculum, ut ob id bello se implicari patiatur -, tum rex Angliae pecunias ei det, unde exercitum faciat captisque oppidis sibi pacem aliquando aequam paret. Sperare me, si id fiat, collaturam ad vires ejus aliquid et Galliam; quam rem ubi tempus erit, serio commendabo et regi et ejus ministris.

    Significavi quoque electori, quod ex ipso rege didiceram, consummatum plane cum landgravia9 regi foedus. Cum vero etiam Longavillani10 in supplementum mittantur sex millia, spero in Germania rem bene gestum iri; et poterit forte Bannerius11 de magnis quas secum habet copiis partem eodem mittere.

    Bingam et Baccherachum derelicta ab hoste jam rumor ad vos pertulerit. Bavarus12 sibi metuens Mercium13 ad se vocat.

    Dicuntur tamen ejus homines cum Gallicis collocuti.

    Constantia praesidium abnuit. Brisacum sex naves frumento onustae intravere.

    Helvetii in Badensi conventu14 nihil caesarianis aliud quam alimenta pro pretio concessere. Eum, qui a fratribus Sabaudis15 missus erat16, non habuere pro legato. De caeteris tempus ad deliberandum sumpsere. Terrentur interim portentis discordias internas et bellum grave significantibus. Nam et in Tigurino agro natus est infans biceps, quadrimanus, quadrupes et in Bernensi intra terrae viscera apparuit caro sanguinem stillans.

    Plane cum Excellentia vestra sentio non debere hinc discedere principem electorem, nisi aliquibus pactis cum Gallia factis et ita futurum spero; quanquam de Anglia quid dicam nescio, multa cum dolore intelligo, inter caetera deprehensam in Scotia conjura-

    201

    tionem contra foederis novi principes17. Quod si est, habebimus acerba supplicia et novas inde animorum exulcerationes. Ex ingenio quoque hominum, quos ad parlamentum mitti audio, metuo turbas. Rogandus est Deus, ut hos fluctus componat; nos quod nostri est officii faciamus.

    Optima consilia et labores Excellentiae vestrae pro re Palatina et commemoravi principi electori et commemorare non desinam. Omnia, quae de ea re habet epistola Excellentiae vestrae novissima18, plane probo gratiasque pro utilissimis significationibus habeo.

    Rex in sermone ostendebat gaudere se, quod inter marescallum Bannerium et hostes ad aleam praelii res non venisset. Dixi ego Bannerium non fortitudine tantum, sed et prudentia valere; neque ullam nobis fuisse necessitatem uno jactu summam periclitandi. Victorem eum fore, qui diutius habuerit, quod edat.

    Scriptum illud Bavaricum19 contra Palatinum non vidi, sed particulae quaedam ejus mihi ostensae sunt.

    Stella20 nondum huc rediit. Friburgi esse dicitur. Velim ego cum patre Iosepho21, qui ejus commenti repertor fuit, intermortuam spem inanem aliquid boni in Germania efficiendi per Bavarum.

    De sultani morte22 adhuc incerti sumus. Caeterum Tartari irrupisse in Podoliam dicuntur, cum strage aliqua Polonorum.

    Egregius Millereii23 exercitus ad Suessionem et Noviodunum coit. Alterum minorem habebit Guichius24, quem tamen cum isto, si opus est, conjungat. Alium ducet Castilionaeus25, cum quo erit equitatus regis externus. Villaregius26 in comitatum Burgundiae intrabit. Princeps autem Condaeus27 it in partes circa Baionam, cui propinqua loca insidet Hispanorum exercitus mari advectus non spernendus.

    In Italia validior haud dubie est Hispanus28. Habet in aperto XII millia et jam ad Casale, credo, pervenisset, nisi exundantes aquae iter ipsi abstulissent.

    Agitur inter viduam Sabaudicam29 et fratres Sabaudos de compositione aliqua non sine spe conficiendi negotii. Videntur ubique jacta semina magnarum rerum, quae procedente anno sunt erupturae.

    In arcem Mansfeldiae ab Erfordiensibus praesidiariis invectos commeatus intelligimus. Anglos autem a barbaris dejectos ex insula Americae objacente, cui nomen novae Angliae.

    Dux Carolus30 ad Mosellam militem scribit, Castellionaeus ad Noviodunum suos contrahit. Hispani dicuntur in Belgicis partibus quatuor habituri exercitus, simul ad XL millia peditum, equitum decem.

    202

    Omnia Deus31 in bonum vertat universitatis christianae idemque Excellentiam vestram et ejus consilia secundet.

    Excellentiae vestrae observantia perpetua obstrictus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 14 Aprilis 1640.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Hagae 11/21 April. 1640.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 226; al te evidente verschrijvingen in de copie zijn niet gesignaleerd. Gedrukt Epist., p. 611 Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Karl Ludwig van de Palts.
    3 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny, Frans staatssecretaris van buitenlandse zaken.
    4 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant in Parijs.
    5 - Axel Oxenstierna.
    6 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    7 - Dit woord is in de copie te Uppsala weggelaten.
    8 - De copie heeft ‘audebat’.
    9 - Amalie Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel.
    10 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville. De copie leest ‘Longovillano’.
    11 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    12 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    13 - Franz, vrijheer van Mercy, generaal in dienst van Beieren. De copie heeft abusievelijk ‘Mercurium’.
    14 - Landdag te Baden, gehouden van 18 tot 24 maart 1640.
    15 - Kardinaal Maurizio van Savoye en Tommaso Francesco van Savoye.
    16 - Michele Antonio di Saluzzo, graaf della Manta.
    17 - O.m. John Leslie, graaf van Rothes; Archibald Campbell, graaf van Argyle; Alexander Leslie, graaf van Leven; James Graham, graaf van Montrose. Van een samenzwering is niets naders bekend.
    18 - Camerarius' brieven aan Grotius van 1640 zijn verloren gegaan.
    19 - Niet geïdentificeerd. De copie heeft ten onrechte ‘Banericum’.
    20 - Johannes Tilmanus Stella, vertrouweling van Richelieu.
    21 - François Leclerc du Tremblay (1577-1638), bekend onder de naam ‘père Joseph’.
    22 - Murád (Amurath IV) was op 9 februari overleden; hij werd opgevolgd door zijn broeder Ibrahim.
    23 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    24 - Antoine de Gramont, graaf van Guiche.
    25 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    26 - Nicolas de Neufville, markies van Villeroy.
    27 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    28 - Diego Mexía Felipez de Guzmán, markies van Leganés, goeverneur van Milaan.
    29 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    30 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    31 - De copie heeft abusievelijk ‘Fac Deus’.