Excellentissime atque illustrissime domine,
Sublimitas tua, sicut semper maximam mei curam non pro meis meritis, sed pro necessitate oneris, quod sustineo, habuit, jampridem imperaverat D. Spiringio2, ut mihi non tantum pecuniam debitam solveret, sed etiam praerogaret eam, quae post semestre tempus mihi deberi coeptura esset. Verum D. Spiringius, ubi pecunia aderat, negans mandato se instructum, ubi de mandatis nobis constabat, pecuniam deesse dicens perpauxillum mihi dedit et quod ad dignitatem sustinendam munusque animo tranquillo obeundum minime sufficeret; quae res maximis me affecit incommodis et uxori meae longae peregrinationis3 et perpetuae interpellationis laborem imposuit, pro quo tamen nihil aliud quam moras in tempus indefinitum rejectas retulit.
Cum vero rex christianissimus, postquam multa ejus beneficia mihi oblata comiter recusaveram, beneficium in me conferre voluit neque ipsi neque Suediae grave, nempe ut quod de salariis et impendiis mihi debetur more legatorum, qui antehac in hac aula vixerunt, de auxiliari pecunia hinc eunte deducerem, superbum ac morosum putavi id rejicere. Quare in praesens sexdecim thalerorum imperialium millia, quae mihi debentur et de quibus D. Spiringio rationem reddam, de pecunia, cujus dies Majo mense cedit, in usus meos necessarios retinui, eo justius, quod sine eo imparem me sentiebam sustinendis hic sumptibus, quos haec dignitas exigit. Quin Sublimitas tua consilium hoc meum, de quo
206
saepissime ad Sublimitatem tuam scripsi, probatura sit, plane non dubito eritque haec causa, cur regni rebus animo defaecatiore posthac inserviam.Deus, Excellentissime et illustrissime domine, vitam, valetudinem ac felices consiliorum successus det Sublimitati tuae.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 4/14 Aprilis 1640.