Illustrissime domine,
Ut gratissimis mihi literis Excellentiae vestrae datis 23 Aprilis2 respondeam, a rebus
247
principis electoris3, quae maxime mihi cordi sunt, incipiam.Vellet is commendatione reginae nostrae4 sublevari onere datae fidei; deinde, ubi Suedicum cum Gallia fedus5 renovabitur, sui haberi rationem. Vivere jam coepit suis impendiis, cum regina6, regis Galliae mater, maneat7 Anglis hospes sumptuosa. Dicit spes sibi aliquas ab Anglia fieri, sed eae quales sint, non satis intelligo. In Angliam ut eat, permissuri ei facile sunt Galli, sed ut ad redeundum obligatus maneat. Quid autem Gallia ipsi praestitura sit hic manenti, ne id quidem percipio satis, nisi quod spes datur efficiendi, ut ad eum redeat Palatinatus inferior, quod quantillum est.
De foedere faciendo cum Suedia Galliaque loquuntur Angli interdum nonnihil, sed eo, quantum ex sermonibus judicare datur, animo, ut potius arbitros se pacis faciant8 quam belli socios. Sed hoc saxum jamdudum est quod volvitur; itaque de eo nihil addam.
Hyberni satis calide feruntur in Scotos, nam et peditum decem millia, mille equites promittunt praeter pecunias. Angliam puto in hoc negotio processuram lentius.
Landgraviae9 quid suadeat Longavillanus10, haud certo novi. Sed quae scribit Excellentia vestra, eadem aliunde mihi indicantur. Mihi vero ita videtur referre nostra, ut quamprimum aliquid agat partemque hostilis militis a Bannerio11 abstrahat, ut is eo expeditior res possit gerere, quales solet. Lunaeburgicus12 magnum momentum sit, si ad nos accedat, sed pergo dubitare.
Res nostras prosperas non ego tantum, sed et haec aula laetis accepit animis. Ut ad praelium adducatur res, hostis, credo, non committet; forte nec nobis expedit, causas tantas uno aleae jactu dijudicandas committere. Gaudeo apud vos properari. Hic omnes duces ab urbe abierunt et intra paucos dies magnam aliquam obsidionem nobis promittit Millereius13. Dunquerca autem et augetur et sedulo munitur aucta tribus Hispanorum millibus, quae recens eo advenere. Mittuntur et in Italiam octo ferme millia, aut, ut aula credi vult, amplius. Hi an recta ituri sint ad oppugnanda Hispanorum castra, quae jam Casale vallo circumvenerunt - sunt autem in Casali milites ferme bis mille -, an aliud quid aggressuri rebus suis congruentius, in ambiguo adhuc relinquendum est. Sunt autem validi in illis14 partibus Hispani; nam in obsidione ista habent XX ferme millia neque multo minus in altero exercitu, cui praeest princeps Thomas15, cui et pecunias ad16 DC millia scutatorum dedit Leganesius17 et auxilia nova bis mille peditum, equitum mille et amicitiam cum ipso ac cardinali Sabaudo18 nonnihil labascentem restituit novis pactionibus, per quas duo illi principes promittunt secuturos se arma Hispanica contra omnes excepto Sabaudiae duce19. Dicuntur autem principes illi in urbium praesidiis habere sexdecim alia millia.
248
Viennae suspiciones quaedam contra Bavarum20 nasci dicuntur. Sic saepe in scenam redit eadem fabula.
Apud Rhaetos haud dubie probabuntur pacta Oenipontana21 Salissio22 et Gallorum amicis, qui ibi sunt, ne mutire quidem audentibus. In Helvetiis vero et dilectus et iter Hispano permittuntur, non communi decreto, sed studio Badensium aliorumque. Itaque crescit ibi petiturus Rhenum exercitus.
Magna hic fama fuit de ingenti Batavorum victoria navali ad promontorium Augustini in Brasilia. Ejus quid sit, e Batavis docebimur.
Quin Ratisbonam venturus sit imperator, video non dubitari, ut nec de partu reginae Polonicae23.
Longavillanus longe lateque militem mittit, etiam ad Lonam. A Binga abduxit machinas; conferet, ut aiunt, consilia, et cum Bannerio et cum Hassicis.
Rex Galliae Cantilliaci est. Ibi eum convenit comes Licestrius24 oravitque, ne rex admitteret, si qui huc venirent a Scotis missi.
21 Aprilis Harcurtius25 movit Poirinum versus; id XXX milliaribus Italicis abest a Casali. Pecunia iterum mittitur ad Vinarienses; qui post ducis sui mortem26 recepisse a rege dicuntur DCCC millia scutatorum. Comitatenses Burgundi ad sui tutelam habituros se sperant IXM pedites, equites DCCC. Profecti sunt ad Reteliam Millereius, Ambianum Castilionaeus27, Bressaeus28 Rupellam, ubi classis a tempestate non parum damni accepit.
In Normanniam missae tres cohortes, quae populum in obsequio retineant. Nobilitas ex Pictonibus ad arma evocata. Edicta tributaria facta nova XXVIII. Ducis Caroli29 milites non longe a Meti tres arces ceperunt, item in amne naves tres aestimatas XX millibus scutatorum.
Deus cuncta ad bonos perducat exitus Excellentiaeque vestrae semper faveat.
Excellentiae vestrae omni observantia devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, 5 Maii30 1640.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.