Nobilissime et amplissime domine,
Dominationis tuae ut variarum scientiarum ita inprimis antiquitatum et historiarum
269
insignis notitia ac aliis quoque in iis adjuvandi promptitudo adeo omnibus celebratur, quod et ipse Dominationem tuam in eiusmodi negotio adire et consulere audeam.Ex copiis itaque sub signo Z appositis et iis, quae sub N.o 1. ac litt. A.B.C. et D. ad illas pertinent, nec non ex alia copia sub signo ♂ - quarum omnium authographa adhuc mihi integra et salva sunt -2 constabunt tuae Dominationi quae non ita pridem ad amicum quendam3, cuius frater4 tum in Hollandia peregrinabatur, pro uberiori indagatione intus narratorum familiariter rescripserim et satis abundanter informarim.
Siquidem hactenus nullum obtinui responsum - ac valde dubito, an iuvenis ille circa talia necessariam sit adhibiturus diligentiam - pro ista occasione potius ad tuam Dominationem confugere constitui magnopere rogans, ut hac in causa me sibi maxime devincire velit. Quod quidem ex meo voto plenissime dabit effectum, si primo pro multa sua rerum experientia ulteriores mihi vias modosque suggerere dignabitur, quibus ad pleniorem ac magis specialem originis meae ex antiquis Frisiae Dominis - quemadmodum sub signo ♂ expresse enarratur - cognitionem pervenire queam.
Deinde si per occasionem dominum comitem de Egmond5 - qui nunc Parisiis agere dicitur -, meo nomine salutare, paratissimaque officia mea offerre et simul ex ipso perscrutari velit, quaenam ipse de nostra cognatione - sub litt. C. singulariter commendata - sibi habeat comperta aut, quatenus ipsi placere possit, super ista in archivo suo diligentius inquirere. Quod si dominus comes petitioni meae syncere favere velit et maxime transactiones nostras antiquas per hosce motus nobis deperditas ex suis archivis aut certe exempla earum idoneis testimoniis munita restituere, vicissim ipsi polliceri posse videor caesareae maiestatis tanquam super causa nobis quasi communi clementissimam interpositionem, qua ipse nixus forsan feliciorem casuum suorum exitum et optabilem reconciliationem obtinere possit.
Tuae vero Dominationi aeternas gratias debebo et pro occasionibus, quibus potero, officiis referam, quam ego confidentius his literis accedere volui, quia negotium hoc ad principum nostrorum simultates nihil pertinet et pro celebratissima comitate sua dubitare non possum, quin brevi etiam benignum responsum per quemcunque amicorum tuorum in hac civitate sim impetraturus.
Et sic tuam Dominationem optime valere exopto.
Dominationis tuae affectionatissimus
Joh. Heinrich Nothafft, Feyherr von Wernberg,
manu propria.
Datae Argentorati, 14o. Maii. Anno 1640.
P.S. Si dominus Wernerus Notthafft de Hohenburg6, consanguineus meus, sed sua stirpe iam ultra 750 annos distinctus et pro consuetudine nostra equestris adhuc ordinis, qui modo serenissimo regi Galliae pro praefecto legionis militat, forsan adhuc extra castra et nunc quoque Parisiis moretur, velim illum huius desiderii mei certiorem fieri, ut et ipse pro eo assequendo elaboret.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Conseiller d'Estat et Ambassadeur ordinaire pour sa Majesté de Suède en France présentement à Paris.