Excellentissime atque illustrissime domine,
Incipiam a rebus Bannerii2 sane laetis. Postquam enim ei se conjunxere copiae ducis Longavillani3 cum Hassicis et Luneburgicis, montem quendam aditu perdifficilem ad Salfeldum occupavit machinisque ibi positis compluribus ita desuper in hostem detonuit, subter vero ita eum crebris assultibus fatigavit, ut coactus is fuerit derelictis munimentis, quae sibi fecerat, se referre in oppidum Salfeldum et oppida circumjecta. Ibi quoque nocent ei nostrorum telorum jactus arceturque a pabulatu et commeatus, quos a Franconia habebat, intersepto itinere eum deficiunt. Haec literae ferunt. Addit rumor tot incommodis pressum Piccolominaeum4 se recepisse Lipsiam versus, Bannerium autem tergo ejus
338
insistere sperarique magnam hostis cladem. Pulchra sunt auxilia, quae ad Bannerium advenere pulchre armata ad XVIII millia pugnatorum.Ex Italia rumor huc perlatus et late publicatus fuerat, de duabus oppugnationibus Leganesii5 eruptionibusque principis Thomae6 ab Harcurtio7 repressis 2 hujus mensis. Verum literae posteriores nempe 68 hujus mensis scriptae e castris ostendunt ejus nihil esse: castra ipsa Harcurtii ad urbem Taurinorum nondum permunita; restare minimum laborem dierum XVI. Interim Leganesium augescentibus in dies copiis de locis superioribus multum telis infestare castra; saeviri utrinque in captos omnes sublatis belli commerciis. De urbe quid futurum sit, esse in incerto.
Exercitus Mileraei9 apud Peronam visus est transire, Castilionaei10 videtur versus S. Audomari urbem tendere; putant multi futurum, ut pariter juncti obsessum eant urbem Atrebatum. Alii Castilionaeum putant Airae imminere aut Bethunae. Video esse, qui existiment Carolimontii obsidionem nunquam serio cogitatam fuisse a Mileraeo, sed ad obtegendas insidias in Sedanum, cum cujus urbis praefecto11 sociasse consilia creditur, sed quae superventus ducis Bulionii12 discusserit.
Marchio Gevrius13 quinque ferme millia secum habet, tantundem ferme Halerius14, qui se jungent adversus ducem Carolum et Beckium15. Alia ferme sex millia Villaregius16 habet apud Dolam ad messem praeripiendam comitatensibus Burgundis. Lamboius autem et Silva17 inter Atrebates et Hainovios se tenent.
Est hic senex, Fliscus18 nomine, ortu Genuensis, sed Gallus factus regio beneficio, qui eum et in concilium status allegit et abbatia opima donavit. Ad eum pontifex, quod nuntium suum19 minus hic gratiosum videret, mandata misit procurandae paci aut, quas Galli malunt, indutiis.
Catalaniae seditio fuit quidem non tanta caede cruenta, quanta dicebatur, sed acris tamen apertis vi plebis carceribus Barcinonae, unde, qui evasere, quidam hic sunt. Milites, qui trucidati sunt, ex cohorte erant Olivarii20, qui magno in vulgi odio est simulque bellum ipsum; et hinc felicior ad pacem via speratur.
Electori palatino21 ad eam, quam ipse regiis ministris22 dederat, chartam responsum ab ipsis datum est regem perstare in eis, quae Hamburgi proposita fuerunt23; si quid praeter ista proponere vellet elector, audituros se. Ille autem nihil potest proponere, nisi quod velit Anglia, ubi seditionem audimus exstinctam cum paucorum poena. Scotiae
339
autem parlamento velle interesse regem ipsum24 et ob id cupere ad tempus aliquod id differri. Quo se versura sint aulae ejus consilia, et princeps elector avide exspectat et nos omnes.Audimus imperatorem25 ire Ratisbonam, Bavaricorum autem septem millia hactenus haesisse in Franconia nec adfuisse Piccolominaeo.
Accusantur a Gallis Batavi, quod, cum tam florentem habuerint exercitum quantum unquam, transgressi canalem eum locum contra paucos Hispanos et rusticam manum tutari nequiverint. Nunc meliora inde exspectantur.
Classis autem regis XXV navium a Rupella fretum Gaditanum petit mare Italiae aut Hispaniae objacens petitura.
Rogat Sublimitatem tuam Ebstenius26, sui ut memor sit. Est certe ejus diligentia nobis non inutilis.
Deus, Excellentissime et illustrissime domine, res Suedicas orbisque christiani per Sublimitatis tuae consilia secundet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae 6/16 Iunii 1640.
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.