Illustrissime domine,
Principis electoris2 valetudo melius se habet, utinam et res ipsius, quod Deum serio precor. Misit Paullium3 in aulam, quae est apud Ambianum, ut sibi, quando nihil cum ipso agitur, abire liceat. Sed nihil tale hoc tempore impetrabit metuentibus Gallis, ne cum imperatore aut Bavaro4 aliquid paciscatur, quod non e re sit ipsorum. Dubitat elector, an
347
Ratisbonam5 mittat, ubi de suo negotio sermones fore non vane suspicatur. Ego consultius duxi rex Angliae eo ut mittat aut, si ipse omnino putet aliquem a se mittendum, hic cum regiis ministris ante omnia ea de re colloquatur.Gaudeo in Anglia resedisse seditiones et de componendo bello Scotico cogitationes institui, quas Deus prosperet, eaque consilia regi adspiret, per quae et subditorum suorum animos sibi devincire possit et simul Germaniam ipsumque orbem christianum restituere in statum tranquilliorem. Eo si se vertat rex, non dubito, quin repetito parlamento magnam persensurus sit populi sui liberalitatem.
Principis Arausionensis tot illa per Flandriam tentamenta fuisse irrita plurimum dolemus. Nunc per ea experrecto hoste quid magni illis in locis efficere possit, non video. Mari conandum esset aliquid et quidem in locis longinquis, nam multis et cladibus et naufragiis afflicta est res maritima Hispaniae.
Millereius et Castilionaeus6 regi affirmarunt XXX se habere millia. Cum iis, ita ut jussi erant, obsidionem sumpserunt faciendam urbis Atrebatum. Ejus urbis praefectus comes Isemburgus7 ab urbe abest. Praeest ejus loco Hybernus gente, Eugenius nomine8 habens secum pedites mille et ducentos, equites trecentos. Non longe a Gallico exercitu se tenent Silva et Lamboius9, qui habere dicuntur XII millia. Silva autem ad Eugenium scripsit, ut pulveri igniario parceret - est enim ejus tenuis in oppido copia, quod bona pars inde missa sit ad alia oppida, quibus praesentius10 periculum imminere putabatur - ut inutilem plebem et annonae gravem expelleret, oppidanos, qui arma ferre possent, adderet militi. Audimus praeterea Gallorum opera aversam aquam, qua ad versandam11 molam farinariam hostes utebantur. Dux Carolus et Beckius12 apud Mousonum apparuere, iis se opponunt Halerius et Gevrius13. Comitatenses autem Burgundi, quibus messem eripuerat Villaregius14, ulti se sunt incendiis per Burgundiae ducatum.
Res magna est, quae ad urbem Taurinorum agitur, et ambigua judicia, pleraque Gallis adversa. Habet Leganesius15 X millia peditum, VII millia equitum et exspectat Gildehasium16. Cepit autem Montecallerium medio ferme situ inter castra Gallica, quae nondum ab omni parte permunita sunt, ibique pontem fecit in Pado flumine munimentaque addidit eo consilio, ut commeatus Gallis auferat, qui isto solo17 itinere adventare solebant. Urbem ipsam Taurinorum tuentur sex ferme millia sub Thoma principe18. Adversus tantas hostium copias habere Harcurtius19 creditur XIV hominum millia. Qui ad exercitum ejus ire debebant Galli partim a provinciarum praefectis velut ob proprias necessitates retinentur, partim carpuntur aestu valde noxio Alpes hoc tempore transeuntibus aut etiam ab hoste, quia exiguis globis incedunt.
De Bannerio20 omnia audimus bona, sed de eo nihil scribo, quod ad vos certiora ac citius perferantur.
348
De Bavaro plane cum Excellentia vestra judico. Imperii Germanici qui cuditur conventus, aliquas nobis judicationes adferet.
De seditionibus Constantinopoli et hic intelleximus, sed et sedatas cum poena quorundam e ianizzaris, primum autem vesirium21 manere in gratia et auctoritate. Agent igitur aliquid Turcae, vel in hoc ne militaris turba otio lasciviat; de quorum consiliis non displicet mihi D. Hagae22 conjectura.
Angli non plane otiosi sunt. Audio captas ab illis naves septem piraticas Afrorum.
Ad adstringendam pontificalem potentiam tota Italia conspirat. Interdicto ferierat pontifex23 Lucam civitatem, quam ob tenues opes facile opprimi posse crediderat, et mandarat duci Hetrusco24 partes id exsequendi. Ille vero tantum abest, ut id susceperit; etiam Lucensium legatis25 ostendit gazas suas dixitque expositas fore ipsorum usibus, si quod periculum a pontifice ingrueret. Idem dux iesuitam quendam, qui pro Lucensi civitate scripserat in hac causa26, mittere Romam id rogatus noluit scripsitque generali iesuitarum27, qui Romae est, eodem jure deposci posse omnes subditos suos, quando omnes idem sentirent.
Deus regibus principibusque omnibus animos det et intellectum ad sananda ecclesiae vulnera, Excellentiaeque vestrae propitius adsit.
Excellentiae vestrae perpetua observantia
devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 23 Iunii 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Hagae 20/30 Iunii 1640. m.p.