Illustri ac magnifico viro D. Hugoni Grotio, regnorum Sueciae apud christianissimum regem legato, C. Barlaeus S.P.D.
Illustrissime vir,
Ut credas meo quoque exemplo verum esse senes bis pueros esse, mitto Epithalamium, quod nuper scripsi2 in nuptias Leonorae Bartelottae3, virginum principis. Videbar mihi iuvenescere, cum illa tractarem carmine, quae iuveni olim arrisere. Emeritum militem recreat subinde conspectus armorum, quibus gerendis impar e(st). Et crepundia non illibenter tractat sexagenarius pater. Ego cum voces hasce festivas et geniales loquerer, sensi veteris vestigia flammae4. Necdum etenim thalami causae blandique labores exciderant animo5. Ignosce, si pro aetate et professione minus gravia dixerim. Exporrigenda interdum frons est philosopho praesertim in nuptiis, a quibus abesse debet quicquid tetricum torvumque.
385
Uxoris tuae beneficio dentes non semel commodavi primoribus huius reipublicae, qui, dum meritorum tuorum et tot adversis infractae mentis memores benevolentiam suam erga te coniugemque praestantissimam prolixe explicant, etiam me tantorum epulis accumbere divum6 voluere. Bibimu(s) Excellentiae tuae nullibi non, apud Hoofdium, Vicofortium, Teulingium, Cloeckium7, quos omnes devinctissimos tibi habes et devotos prorsus. Parat ad te reditum uxor, cui literulas has tradidi, ut Excellentiae tuae traderet ea manu, quae tibi in amoris indissociabilis pignus olim data est. Faxit Deus, ut illa incolumem te, tu illam sospes vegetusque videas.
Collega meus clarissimus Vossius8 iam valet, postquam cum podagricis doloribus hebdomades aliquot luctatus fuit.
Princeps Auriacus, qui in agro Franconatum aliquandiu cum exercitu haesit, reflexo cursu in Waesiam traiecit et Hulstam obsedit occupatis primo exscensu castellis aliquot, quae urbi hic illic ad tutelam imminebant. Caesa ante tridu(um) Hispanorum millia duo praeter turmas equitum tres, quae ad urbem tendebant. Magna spes erigit nostrates fore, ut urbe potiatur princeps, si perficiendae circumvallationi brevis mora detur.
Vale, vir illustrissime et clarissime, et me ama.
Excellentiae tuae observantissimus
Caspar Barlaeu(s).
Amstel. X Iul. MDCXL.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 28 Oct.
Onder aan de brief staat met andere, recentere, hand: insc[r]iptio erat: Illustri ac magnifico viro D. Hugoni Grotio, regnorum Sueciae apud christianissimum regem legato, Lutetiam.