eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4738. 1640 juli 14. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Princeps elector2 ad postulatum suum, ut promissi de manendo in Gallia vinculo solveretur, nihil obtinuit perseverante rege in eo, quod ei antehac datum fuit responso. Tentaverat et per eum, quem miserat3, regis Galliae animum, an gratum habiturus esset, si ipse in comitatum regis veniret. Super ea re differtur responsum. Ad illud vero, quod rogaverat, an placeret regi, ut ipse aliquem pro se ad conventum Germaniae mitteret, dixit rex se, quominus id fieret, non intercedere. Verum dixit mihi princeps elector doceri se ab aliis, si quem illuc mittat, ei in conventu verba facere permissum non iri. Quare cogitaveramus, an rectius foret, regem Angliae aliquem4 eo mittere, qui res Palatinae domus commendaret. Sed contra occurrit regem Angliae hactenus regi Hungariae imperatoris nomen non dedisse quasi non legitime peracta electione5. Ego, quanquam scio, quid Suedia in ea re moris habeat, nolui urgere, ut rex Angliae ad id nomen dandum perduceretur, cogitans forte aliquid regem Angliae in ea re cunctando obtinere posse, ut olim factum est, antequam Ferdinandi I electio approbaretur, aut certe simultates inter ipsum Angliae regem et Ferdinandum oriri inde posse et cum tempore augeri et in majora procedere. Quare cum diceret elector ab aliis suaderi sibi, ut in eo conventu regis Daniae pro se gratia et auctoritate uteretur, placuit id mihi, ita tamen, si rex Daniae pateretur

    392

    aliquem electori fidum aut inter suos legatos esse aut certe legatis suis adesse ad suggerenda ea, quae ad jura ac commoda domus Palatinae pertinerent. Addidi vero non abs re fore, si et viduae Hassicae6 quae missura ad conventum dicitur, et multas significationes dedit optimae voluntatis pro domo Palatina, auxilium in hoc negotio imploraretur. Videtur mihi elector haec consilia secuturus. Ceterum doleo res Angliae, quantum intelligi hactenus potest, in bellum cum Scotis procedere et in Batavos odia illa magis magisque inflammari.

    De rebus Italicis nihil certi habemus, nisi quod e Languedocia sex millia illuc eunt et ex Montiferratensi agro tria ferme millia Pignerolum venisse dicuntur, Villaregius7 quoque eo ire cum aliquanta manu. Sed hi ad Harcurtium8 a Pignerolo pervenire non poterunt, nisi hostem, qui in medio est, pepulerint, quod magnae est difficultatis et periculi. Nam ex omni Italia, item ab Helvetiis milites ad Leganesium9 perveniunt quotidie. Dicitur praefectus Casalis10 oppidulum Montiscalvi cepisse arcem hoste retinente.

    Cardinalis Hispanus Duaci est, exercitus ejus non longe a Gallico validus sane, ad XXXII, ut dicitur, millia. Pars eorum prope Guisiam spectatur eo terrore Gallos abstrahere volens ab obsidione urbis Atrebatum.

    Spes magna Gallis posita erat in conatibus principis Arausionensis; sed illi sicut in Flandria infelices fuere, ita ad Hulstum, praeter quod unum castellorum, dictum Nassavium, in potestatem ejus venit, tam male procedunt, ut multi hic homines supra aequum suspicaces colludere eum cum Hispanis susurrent, etiam multos ex ejus exercitu transire ad Hispanos. Propter haec de obsidione urbis Atrebatum multo haesitantius quam antehac loquuntur Galli.

    De Bannerio11 audimus optimum ei fuisse consilium redeundi in Bohemiam aut ei propinqua. Sed Longavillanum12 multum rogasse, ut propius se maneret duas ob causas, primum ut spe proelii facilius e Gallia supplementa acciperet, deinde ut sic recipere posset machinas, quas in Hassia superiore reliquerat. Multi rerum periti judicabant damnosum id Bannerio, quod nec iisdem in locis subsisti posset deficiente commeatu et pabulo et difficile sit hoste tam vicino tamque valido perrumpere oppida, quibus non captis penetrari ad Moeno adsita vel in superiorem Palatinatum non possit. Discessisse nunc a Bannerio Longavillanus dicitur et cum non magno agmine haud citra periculum ad eos reverti quos Fridbergae reliquerat.

    Seditiones interim in Gallia sunt non leves. Divione, Molinis, Claremontii et apud Arvernos, interfectis nonnullis alibi magistratuum alibi publicanorum.

    Naves longae Gallicae in alto sunt. Tantum vero abest, ut supplementa illa, quae sperabat, accipiat Longavillanus; Smidsbergius13 et alii, qui eo ituri dicebantur, omnes vocati sunt ad augendum exercituum eum, qui Atrebatum urbem obsidet.

    Ransovius14 acceptis vulneribus periculose aegrotat.

    Haec sunt, quae nunc intelliguntur.

    Deum precor, Excellentissime et illustrissime domine, ut cuncta ad bonam pacem gubernet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 14 Iulii 1640.

    393

    Mitto exemplum epistolae, quam ad comitem Chavigniacum15 in negotio marescalli Hornii16 scripsi.

    Audimus Harcurtii exercitum nulla habere alimenta, nisi quae ex arce accepit; Villaregium tardari amnium exundationibus; Leganesium adhuc esse ad Moncalerium, missa ab eo millia hominum quatuor ad claudenda itinera ex Gallia; comitatenses Burgundos multum mali intulisse agro Bressiae; urbem Atrebatum sexaginta machinis verberari mittique alias et commeatus novos; vivi in castris modico pretio; hostium equitatum, qui est ad XXI millia, aliquid moliri.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 631; Oxenst. Skrift. 2. afd. IV, p. 53.
    2 - Karl Ludwig van de Palts.
    3 - Niet geïdentificeerd.
    4 - Gedacht werd aan een bezending van Thomas Roe of William Curtiss naar de rijksdag in Regensburg.
    5 - Tegen de electie tot keizer van Ferdinand III in 1637 was m.n. bezwaar gemaakt door Elisabeth Stuart, gewezen koningin van Bohemen; vgl. M.A. Green-S.C. Lomas, Elizabeth, p. 337.
    6 - Amalie Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel.
    7 - Nicolas de Neufville, markies van Villeroi.
    8 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    9 - Diego Mexía Felípez de Guzmán, markies van Leganés, Spaans goeverneur van Milaan.
    10 - Philippe de Torcy, markies van La Tour.
    11 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    12 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    13 - Ludwig von Schmidberg, kolonel in Franse dienst.
    14 - Josias, graaf van Rantzau.
    15 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny, Frans staatssecretaris van buitenlandse zaken. De brief ontbreekt.
    16 - Gustav Karlsson Horn; hij bevond zich in keizerlijke gevangenschap.