Illustrissime domine,
Spe melius successit principi electori2 iter ad regem et cardinalem3. Nam hoc suadente, illo imperante, recepit eundi, quo velit, libertatem nullo vinculo ultra obstrictus, nisi illo, quo cum in carcere adhuc esset promisit se rebus Galliae non nociturum. Id enim scriptum rex retinet. Propositum autem est principi electori non in Angliam ire, quod neque bello se isti immiscere aveat4 neque ad pacem gratam putet suam fore operam, sed in Hollandiam atque ibi opperiri, quid pro se facturi sint Angliae Daniaeque reges retenta tamen sibi, ut Excellentia vestra prudenter monuit, libertate ea, quae agentur, rata vel irrita faciendi. Caesariani et Bavarici volunt seorsim extra conventum extraque communem causam eorum, quorum securitati per anteactorum oblivionem consulendum erit, Palatinum tractari negotium. Ipse vero elector optat, quod haud dubie rectius est, suam
430
causam communiter cum caeterorum causis et quidem in ipso conventu ad spem aequae concordiae provehi. Oravit praeterea elector per literas Angliae regem, ne grave ducat ad regem Galliae, quod pridem non fecit, scribere gaudiumque de principis electoris libertate testari ac eum rogare, ut posthac Palatinam domum sua benevolentia complecti velit. Pares literas a regina nostra5 me consecuturum spero nihil ardentioribus votis exoptans quam videre istam domum relocatam in statum meliorem.De Scoticis motibus, quo sint erupturi, admodum incertum esse video. Dicitur Kingius6 in Dania militem scribere, cum quo vecto navibus in Scotiam exscendat. Militem interim regium nondum factum ad disciplinam ipsis Anglis gravem esse non miror. Si haec aliaque incommoda animos ad concordiam reducere poterunt, erit quod illis gratulemur. Valde autem mihi placet, quod de pertricoso isto negotio Ambonensi rex Angliae Boswello7 potestatem fecit pacificandi, ut, si id successerit, de legato illuc mittendo cogitare dicitur.
Societas Indica in Batavis tam bene onustarum navium felice ac prope desperato reditu ditata summam rerum suarum jactu aliquo servare poterit.
Brisaci jam Ossenvillius8 plane dominatur Erlachio egresso ad demetendos agros et Hatsteinio9 ad curandam valetudinem. Itaque rex inter hujus anni capturas etiam istam urbem numerat.
Urbis Atrebatum obsidio bene procedit, si satis et panis, qui carus valde hactenus fuit, nunc autem et deficere incipit, et pulveris ad verberanda aut per cuniculos disjicienda moenia in castra pervenire possit. Videntur autem Galli id ut fiat curaturi non aperta vi, ut rumorem sparserant fallendo hosti, sed ex variis urbibus etiam longius dissitis furtivo itinere. Id ipsum ut impediat, cardinalis Hispanus propius se castra Gallica locavit ad Aubiniacum et S. Eligii montem cum viginti millibus, decem quae restant millibus ad faciendos excursus hic illic dispositis. Id quomodo exiturum sit, exspectamus. Caeterum apud Hispanos etiam esuriri testantur multi ejus gentis, qui quotidie illis castris desertis per Galliam in Hispaniam sibi iter quaerunt et famem non verbis nudis, sed et vultu et edendi siquid detur aviditate testantur. Sic et in Leganesii10 castris audimus dure victitari. Plerosque militum binis in diem fabarum pugillis pasci. Leganesius autem nunc trans Padum se recepit; inde machinis castra Gallica lacessit. Id autem facere creditur, ut principi Thomae11 cum equitibus illis sexcentis qui, cum postremo pugnatum est, subter urbem se recepere, aliqua perrumpendi et sic obsidionis ultima evitandi det occasionem Gallis non minus principis illius quam urbis capiendae avidis.
De Ebrahimi12 morte famam jaciunt Veneti; quae si vera est, multum referet, unusne aliquis ipsi successurus sit, quem plerique futurum putant ex pacto Tartarorum ad Euxinum principem13, an vero futurum ut praefectorum certamine laceretur imperium.
Pontificis controversiae et cum Gallis et cum Ethrusco14 plane resederunt15.
Lucensium controversia manet. Scripta eorum legi cum voluptate, usu impetrato ab
431
eo, qui solus ea habebat, Ethruscas res hic agente16. De Salgasio Somosa17 inquiram.Pro Bannerio18 non frustra sollicita est Excellentia vestra. Tum vero et Melandri19 missionem postulantis consilium quas causas habeat, miror.
Batavis, ut video, res mari quam terra procedunt melius eaque, si sapiunt, praecipua illis cura esse debet; quanquam etiam terra hoc ipso anno magni aliquid post tot irrita tentamenta a principe Arausionensi exspectare Gallia jubetur.
Operae pretium erit intelligere, quid facturus sit Hepius20. Dabo et operam ut videam canones Anglicanos21.
Discimus jam nunc DCCC carros nocte inter secundum et tertium hujus mensis Dorlano profecta venisse in castra ad Atrebatum urbem deducente Hallerio22 cum XII millibus peditum, III equitum, obviam ei progresso Millereio23 cum VI millibus equitum, peditum quatuor. Hostis ad praelium venire non est ausus, forte quod pars ejus militis abierit ad prohibendos principis Arausionensis conatus. Nunc cum panis pulverisque satis sit in castris brevi speratur urbs Gallorum fore.
De Taurinorum urbe nihil certi affirmat Harcurtius24. Defenditur urbs VII millibus militum, totidem armatis oppidanis; farina et panis in sesquimestre tempus sufficiunt. Erumpere voluit die 24 Iulii non princeps Thomas, ut putabatur, sed Carolus Gata25 cum equitibus quingentis. Sed eorum ducenti a Gallis capti sunt, mersi in Doria multi, alii in urbem refugerunt. Nuntio pontificio26 exitum ex urbe permittere Harcurtius noluit. Sed in ejus castris multum aegrotatur multique tribuni propterea jus abeundi impetravere. Habet jam XVIII millia Harcurtius et supplementa sub Villaregio27 non longe aberant. Veniunt28 illi et ex Delphinatu milites. Leganesius putatur ultra XII millia non habere. Sed Trivultius29 ei a Mediolano tria millia adducit. Et ex regno Neapolitano collectae copiae sperant ad Finale posse transvehi. Sed in eo mari, quod ad Finale est, classem jam habet archiepiscopus Burdegalensis30, ut et transvectiones istas et commercia inter Hispaniam Italiamque impediat. Rumor est in urbe eo ipso tempore, quo exierat Millereius, castra ab hoste fuisse oppugnata multo utrinque sanguine. Certiora exspectamus.
Deus Excellentiae vestrae in publicis privatisque negotiis faveat.
Excellentiae vestrae perpetua observantia
devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 4 Augusti 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. Hago 8/18 Aug. 1640.