443
Illustrissime domine legate,
Dominus legatus d'Avaux2 his diebus dedit mihi in solutum litteras Exc. vestrae ad me datas 4/14 Aprilis3, quibus E. vestra petit, ut ego sedecim millia imperialium thalerorum, quae vestra Exc. de subsidio verno huius anni decerpserat, eidem accepto feram. Quaeso E. vestra velit mihi verbalo significare, utrum illa 16m recte in Gallia adhuc ceperit necne. Davauxius enim generalem a me serenissimae reginae nostrae4 quittanciam requirit pro integris 200m thalerorum, cum tamen non ultra 184m mihi hic solverit.
Faedus cum domo Lunaeburgica pepigi, cuius ratihabitio e Suecia expectatur5. Dominus Wolfius6 cum domina landgravia jam quoque faedus tractat7. Consensum quoque est a Suecia in prorogationem faederis Sueo-Gallici8; quaedam tamen hic inter me et dominum legatum Gallicum pro priorum faederum elucidatione prius meliusque dedolanda sunt, ad quae potestatem et mandata cepi.
Exercitus nostri ad Eschwegam, caesarei ad Vacham haerent velitationum praeludiis ad pugnam utrinque inclinantes. Deus nobis adsit potenti sua dextera.
Goltzius9 in Silesia Hirsbergam obsedit, cui Stalhanschius10 succursum parat. Copiae pedestres jam e Suecia Gryphiswaldium appulsae sunt, eques expectabatur.
Turca11 pacem cum Polonia stabilitam denuo rupit irruptione acriori decreta.
Filius regis Daniae12 hic in vicinia pro Hispano militem cogit sub favore patris, sed lento processu in hac militum inopia.
Legati Batavi13 Stocholmiae sunt. Si faedus cum Suecia successerit, putant se postea firmius cum Dania tractare posse de vectigalibus et piscatura Gronlandensi.
His valeat E. vestra et faveat
suo observantissimo amico et servitori
J.A. Salvio mp.
Hamb., die 28 Jul. stil. loci A.o 1640.
De libertate domini Hornii14 nihil adhuc certi habemus.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 21 Aug.