Illustrissime domine,
In hoc aestu coeli interdum defluxus exoriri, senibus praesertim, nihil miror. Sed spero jam Deus Excellentiae vestrae valetudinem in melius verterit.
Princeps elector2 ita fide sua liberatus, ut tamen ex chirographo antehac dato et nunc etiam apud regem manente obstrictus teneatur, ut Galli judicant, ne quid contra Galliae commodum faciat, iter instituit ad matrem3 ac Batavos conspecturus ibi, quid pro se facturi sint Anglus et Danus in Germania4. Ego valde dolens vicem tam diu luctantis cum adversa fortuna principis, in Angliam scripseram ad vicecomitem Scutamoriae5, qui antehac legatus hic fuit et in magna est gratia apud archiepiscopum6, cogitandumque ei subjeceram, an non inito aliquo cum Suedia federe domus illa in statum meliorem restitui posset eodemque facto leniri praeferoces Scotorum animos internis motibus alimenta subtrahi, via sterni ad libertatem Germaniae bonamque pacem in orbe christiano. Sed respondit is et se et Anglos alios nihil malle quam sublevatam videre domum Palatinam,
456
verum nondum spem magnam concordiae exspectari a Scotis et, antequam rex ad curas externas animum adjiciat, facienda omnia, per quae subditi ad officium redeant. Caetera epistolae humane scripta.Negotium illud de pecunia quae in moneta erat, compositum intelligo ex usu et regis et mercatorum. Canones episcoporum7 sunt hic, sed Anglice tantum; ego spero alicunde me accepturum latinos, ut plenius de re tota cognoscam.
De Ratisbonensi conventu valde mihi placent Excellentiae vestrae judicia. Si Palatina causa prima erit, de qua agetur, satis erit, de quo diu laboretur; quodsi accedat et Iuliacensis controversia8, quantum nodorum, quis exitus, quis fructus, nisi ut principes alios ab aliis distrahat imperator maneatque bene armatus rerum arbiter?
Congressus iste Bannerii9 ac sociorum plus inter ipsos dissidiorum ac simultatis quam boni in rem communem attulit; neque vero ego satis video, ubi exercitum bene alere Bannerius possit, nisi forte in Coloniensi agro et Batavorum, ut vestra Excellentia prudenter monet, vicinia.
Pactiones Atrebatum urbis cum rege tardatae nonnihil fuerunt discordia populi, et quia nono hujus mensis die cardinalis Hispanus cum exercitu se ad castra Gallica ostentavit, sed superveniente Hallerio10 cedere coactus spem omnem oppidanorum interemit. Itaque resumtis pactionibus 10 mensis die egressum, quod fuit, praesidium, id est MDC pedites, equites D, oppidani omnes mansere praeter duos11; erunt eodem, quo Galli, jure salvis suis privilegiis. Praesidium Gallicum est ex sex cohortibus, totidem centuriis praetorianis, equitibus octingentis. Praefectus erit Sampreulius12, vir fortis. Arx urbi imponitur fabris etiam hinc missis, operis ejus curatore Noierio13.
De urbe Taurinorum video bonam hic esse spem, mixtam tamen metui. Putatur panis defecturus fine Septembris; interim pasci multos ajunt fabis, alios carne equina. Proponuntur conditiones ad pacem aut inducias illis in locis eamque ad rem non tam a principe Thoma14 quam a civitate missi sunt ad viduam15 qui de ea re agant comitante eos Argentono16, iuridico regio in exercitu Gallico. Interea Leganesius17 ex Neapoli locisque aliis septem auctus millibus novam molitur castrorum Gallicorum oppugnationem consiliorumque suorum omnium participem facit principem Thomam per globos e machinis missos trans Padum in urbem, in quibus globis sunt literae. Harcurtius18 interim magis magisque munit castra et de rebus ad victum necessariis sibi prospicit.
457
Audimus Glenium19 conscriptis cohortibus novis septem ad obsidium ire Bingae aut Creutzenachi; caesarianorum in Hagenoviam tentata caruisse successu; Vinariensium autem trecentos a caesarianis oppressos ad Ursedam.
Dunquercanos tam subito mari miror revalescere. De praefectura danda20 video aliud spectasse Frisios, aliud proceres federatos.
In Catalonia puto quiescere omnia rege21 aptante se ad plebis desideria satis prudenter.
De obsidione Geldrae, quando tantum apud se exercitum habet princeps Arausionensis ac tot munitores, faventem praeterea in locis uliginosis aestatem, omnia bona speramus.
Deus haec aliaque omnia ad bonam pacem gubernet, Excellentiae vestrae det lenem senectam domumque prosperam.
Excellentiae vestrae omni observantia
addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 18 Augusti 1640.