521
Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps haereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina etc.
Gratiam et favorem nostrum singularem.
Nobilis ac magnifice nobis sincere fidelis,
Mittimus tibi literas, quibus christianissimo regi gratulamur de potita urbe Atrebatum, prout vides ex adiecto apographo2. Clementer itaque tibi mandamus, ut eas regi offeras et nostro nomine gratulationis officium peragas, modo quo soles aut pro tua industria dijudicare potes.
Fama quoque est deditam esse Gallis urbem Taurinorum, cuius certitudinem recentiores adhuc literae nos edocebunt. Quod si ita fuerit, volumus a te pari opera peragi gratulationem de ista quoque accessione. Sed quod in literis nostris nulla istius rei iniecta mentio fuit, ea inprimis ratione excusabis, quod rumore tantum eam deditionem acceperimus; si de ista constitisset nobis plene eius mandata quoque indubie accepisses, quemadmodum in calce literarum nostrarum tale quippiam a nobis indigitatur.
Atque hisce te Deo clementer commendamus.
Sacrae regiae Majestatis regnique Sueciae respective
tutores et administratores
Gabriel Oxenstierna Gustavi, R.S. archidapifer,
Jacobus de la Gardie, R.S. marsch.us mp.,
Claudius Flemingh, loco R.S. ammiralii mp.,
Axelius Oxenstierna, R.S. cancellarius mp.,
Gabriel Oxenstierna L.B. in Möreby et Lindholm, R.S.
thesaurarius mp.
Dabantur in regia Stocholmensi, die 10 Septembris anno 1640.
Adres: Nobili et magnifico, nobis sincere fideli, nostro apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, domino Hugoni Grotio.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 2(9) Oct.
En in dorso: 10/20 Sept. 1640. Regina.
En: De la Reine à moy, 1640 10 Sept.
Postscriptum (door Gyldenclau eigenh. ondertek.): Vides ex apographo literarum ad regem christianissimum datarum argumentum nobis esse tum congratulandi eius Serenitati de victoria, tum incitandi eius Serenitatem ad subveniendum nobis in Germania majori conatu viribusque.
Igitur volumus, ut cum priori officio defungeris, posterius pariter, quo potes, studio atque industria urgeas. Quantum enim arctioris nostrae necessitudinis per mutuum foedus cultae scopus res per Germaniam communes concernit, tantum operae precium conciliabitur, si et consilia et actiones ad eundem obtinendum summo conatu utrinque contulerimus.
Cura, ut id impetres.
Ut in literis. Ad mandatum illustrissimorum dominorum regentum subscripsi
Andr. Gyldenclau, secr. reg.
Boven aan het postscriptum schreef Grotius: Rec. 29 Oct.
En in dorso: 10 Sept. 1640. Regina.