Nos, Christina, Dei gratia, Suecorum, Gothorum, Wandalorumque designata Regina et Princeps haereditaria, Magna Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae et Careliae nec non Ingriae Domina etc.
Serenissimo et Potentissimo Principi, fratri, consanguineo ac foederato nostro carissimo, Domino Ludovico XIII. Eadem gratia, Franciae et Navarrae Regi christianissimo salutem et prosperos rerum successus!
Serenissime Potentissimeque Princeps, frater, consanguinee, et foederate carissime.
Quanta cum laetitia percepimus urbem Atrebatum post aliquot mensium obsidionem in potestatem Serenitatis vestrae transiisse existimamus supervacaneum apud Serenitatem vestram foederatum nostrum commemorare. Nam, cum tam arcta nos necessitudo invicem iungat, nihil vestrae Serenitati evenire adversi, nihil prosperi contingere eidem potest, quod non pari nos sive molestiae sive jucunditatis sensu adficit. Neque enim a communi id scopo alienum est neque ratio communi hosti resistendi patitur, ut qui animis, consiliis atque viribus tam stricte jungimur, ab invicem adfectibus distrahamur.
Non potest Serenitati vestrae obscuro esse, quantam belli molem in Germania sustinemus. Unde cum magnum emolumentum accedit communi caussae, ea nobis fiducia est Serenitatem vestram tum a sua parte minime isti defuturam, quo adigatur potens hostis ad consensum iustae et communis utrique nobis cum caeteris, quorum interest, pacis; tum quam ab hoste reportavit tantae urbis potitae victoriam, eius fructum in nos magno cum solatio laborantis in Germania caussae, abunde impertituram.
Et enim nobis et omnes poene per Germaniam hostium exercitus copiaeque incumbunt et graves praeterea fuerunt, quae ex Belgio Superiori anno in Bohemiam majori numero per[r]exerunt caesareoque se exercitui junxerunt, ut iste earum exitus ad hanc victoriam non exiguum adjumenti attulisse videatur.
Nunc cum non minuuntur, sed augentur hostiles in nos vires, facile provisuram Serenitatem vestram confidimus, ne communes in Germania res sufficientibus adversus tantam hostis potentiam viribus destituantur aut eo damno afficiantur, cui reparando imposterum nullae fortasse vires quantumvis conjunctae suffecerint.
Quod cum non dubitamus, quin Serenitas vestra pro singulari sua prudentia facile et
715
praevideat et consideret, etsi per rei tam momentosae gravitatem ac necessitatem potius eandem de medela atque praeventione horum omnium pluribus moneremus, gratulationis tamen de tanta victoria obtenta officio per ordinarium nostrum apud Serenitatem vestram legatum nobilem ac magnificum nobis sincere fidelem, dominum Hugonem Grotium, in praesens defungemur amice eandem requirentes, velit dictum legatum nostro nomine apud Serenitatem vestram id officii pe[r]acturum benigne audire deque nobis sibi certius persuadere, ex animo nos percepturas, quicquid Serenitati vestrae accedere felicitatis statuique eiusdem incrementi poterit, prout fama quidem increbuit et alibi locorum exercitus vestros victrices manus exeruisse.Quibus Serenitatem vestram divinae protectioni peramice commendamus.
Serenissimae regiae Majestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores
Gabriel Oxenstierna Gustavi, R.S. Archidapifer,
Jacobus De La Gardie, R.S. Marschallus,
Claudius Fleming, loco R. Admiralii,
Axelius Oxenstierna, R.S. Cancellarius,
Gabriel Oxenstierna L.B. in Möreby et Lindholm, R.S. Thesaurarius.
Pro cop.: Anders Gyldenclau mp.
Dabantur in regia nostra Stocholmensi die 10 Septembris, Anno 1640.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 29 oct.
En in dorso: 10 Sept. 1640 La reine au roi.
en: Copie de la lettre de la reine au roy 10 Sept. 1640.