Nos, Christina, serenissimo atque potentissimo principi, fratri, consanguineo ac foederato nostro charissimo, domino Ludovico XIII. Eadem gratia Franciae et Navarrae regi christianissimo, salutem et prosperitatis omnis incrementum.
Serenissime atque potentissime princeps, consanguinee ac foederate carissime.
Quod fama tantum ad nos pertulit, cum non ita pridem2 gratularemur Serenitati vestrae deditionem urbis Atrebatum armis vestris deditam fuisse urbem Taurinorum nunc gaudemus, quod ex certis nunciis nobis constat, transiisse eandem in potestatem vestram.
Auget autem et gaudium nostrum, ut felicitatem regiae domus vestrae, quod natum ei alterum filium ducem Andegavensem3 eodem fere tempore tam hilari animo intelleximus, ut eadem et opera et adfectu utrumque Serenitati vestrae hisce congratulemur. Nam cum robur insigne regiae vestrae domui et regno Galliae tantae felicitatis cumulus conciliet, amicitiae mutuae interesse censuimus, Serenitati vestrae hunc gaudii nostri sensum perscribere.
Quanto maius autem et incrementum et gloria domui regnoque vestro inde accedit, tanto firmiora Serenitati vestrae locantur fundamenta, communem in Germania caussam
724
validis copiis viribusque juvandi. Quod si utile hactenus visum fuit, iam necessum est, cum tanta belli mole exercitibus nostris hostis incumbit, ut quae agitur communis caussa communibus armis consiliisve adversus tantam potentiam vindicetur et asseratur. Quem victoriarum vestrarum fructum cum nobis indubitato pollicemur, tributurae quod requiritur in rem mutuam quam magno hactenus ardore ac fortitudine prosecutae sumus.Quem animum nostrum et gaudium super nato filio et quae Serenitati vestrae obtigit felicitate alia conceptum cum contestari nostrique nomine gratulationis officium peragere ordinario nostro apud Serenitatem vestram legato, nobili ac magnifico nobis sincere fideli, domino Hugoni Grotio mandavimus, Serenitatem vestram amice requirimus, velit ei accessum haud gravate impertiri. Et quae nostra est in Serenitatem vestram fiducia sibi commendatas habere rationes ac necessitates, quibus tam stricto invicem nexu jungimur.
Atque hisce Serenitatem vestram divinae protectioni sedulo commendamus.
S.ae R.ae M.tis etc.
Matthias Soop, L.R.S. Archidapiferi
Jacobus de la Gardie, R.S. Marsch.us
Carolus Gyldenhielm, Regni Ammiralius
Axelius Oxenstierna, R.S. Cancellarius
Achatius Axelii, L.R.S. Thesaurarii.
Dabantur in regia nostra Stocholmensi die 4. Novemb. A.o 1640.