Excellentissime atque illustrissime domine,
Quae regi2 dixeram de augendis ducis Longavillani3 copiis, eadem dicenda censui et D. Chavigniaco et D. Bulionio4. Dicunt parari sex millia ad eas copias augendas. Rogavi igitur, ut in ea re properaretur, quando nostri more tradito a rege Gustavo5 etiam per hiemem tentare solerent belli fortunam. Verum audio non veteres mitti cohortes, sed scribi novas, quod lentum futurum est, et ad quem numerum reipsa perventurum sit, multum dubito. Quandoquidem autem rex prius per D. Chavigniacum, deinde per sese mihi injunxerat, ut scriberem nihil se aut ad pecunias aut ad conditiones foederis6 adjecturum, dicendum censui ministris illis regiis tuae Sublimitatis cura atque auctoritate potissimum esse factum, quod bellum hactenus duceretur in spem pacis communis; ceterum non factum id sine Suediae incommodo, praesertim per annos postremos duos, tum quod terrae colonis exhaurirentur tum quod ad exercitus alendos pecuniae non sine difficultatibus reperirentur, eaque de causa multos esse, qui tuae Sublimitatis fortibus consiliis reniterentur, et quamvis pacem mallent quam bellum et publico et privatorum rebus grave, praesertim ex quo illi nos destituere, quorum vel praecipue causa bellum hoc
634
susceptum fuerat. Addidi haec me dicere non quod mandata ulla haberem, sed ut ipsi cogitarent, quid ex eo posset sequi.In sermone dixit mihi D. Bulionius regem quotannis erogare CL milliones florenorum. Sunt haud dubie inter eas erogationes multae necessariae, sed sunt etiam quae circumcidi possunt et, si quid nobis adjiciatur, id in tanto cumulo ab ipsis sentiri non poterit. Sed de ea re deque toto belli ac pacis negotio eveniat, opto, quod regno Suedico maxime expediet.
De Catalanis incerta sunt judicia. Tortosa regis Hispaniae partes sequitur, labascunt et alii. Galli interim illarum rerum fama fruuntur aiuntque Catalanos ad LX millia in armis esse; e Gallia in auxilium illis mitti sex peditum millia, equites mille et ducentos.
Illud quoque non indignum est observatu, quod dixit mihi Bulionius regem et romanocatholicis et protestantibus amicis opus habere in Germania. Quod cum viderem eo pertinere, ut Bavarus7 extra belli mala haberetur, dixi vix esse, ut is et matrimonio8 et Palatinatus atque electoralis dignitatis dono obstrictus ab Austriacae domus commodis avelli possit.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam ejusque consilia protegat.
Tuae Sublimitati cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 14/24 Novembris 1640.
Audimus regem Hispaniae de exercitu suo, qui est L millium, decem millia misisse in Catalanos per Tortosam.
Incipit hic exigi solidus in libram omnium mercium, unde omnia hic fient multo quam ante cariora9. Clerus aut sextam partem redituum dabit regi aut pro ea milliones sex florenorum.
Turca ad ostia Borysthenis bonam classem habere dicitur.
Abducti in Bastiliam sunt quidam ex agro Pictonico, qui incitatu eorum, qui in Anglia exsulant, seditiones ibi moliebantur.
Permutabuntur captivi inter Gallos et Belgas; ea pactione libertatem accipiet et Enckefortius10, non et Johannes Waertius11.
Apud Rhaetorum Plantarum quidam12 trucidatus est.
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.