Illustrissime domine,
Quod precatus sum antehac2, idem et nunc Deum precor, ut omnia Excellentiae vestrae consilia ad bonum ipsius regnique Suedici vertat.
De Thoma principe3 volunt Galli nos credere eum compertis quibusdam Hispanorum in se insidiis non modo amicitia Hispanica derelicta ad Gallicam venturum, sed et futurum brevi in Gallia. Interim manent in Italia induciae et videntur produci ad Martium mensem pontifice et Venetis multum in id laborantibus. Pecuniae in Italia ab Hispano aegre explicantur. Reperta tamen, nec sine difficultate, LXIV4 millia scutatorum, ut Helvetico milite terra Mediolanensis liberaretur.
Adversus Catalanos rex Hispaniae et armis utitur, etiam sodalitatibus Jacobi et Alcantarae praeter caeteros ex Hispania Italiaque milites illuc missis et oblatione pacis, a qua non aliena est bona pars nobilitatis.
Ex Britannia spes nobis fit rerum meliorum et pacis inter duas gentes. Windebanckus5 cum Dunquercam cogitaret ventis Caletum rejectus ibi custodes accepit ab urbis praefecto6, qui mandata a rege Galliae exspectat; habitus autem semper est adversus Galliae rebus.
Amisimus hic in Gallia praefectum aerarii Bulionium7, virum prudentem et omnibus Galliae sociis8 in amicitia retinendis aliisque eodem pertrahendis valde intentum. Mag-
689
num ea morte damnum fecisse rem communem etiam illustrissimus D. comes Licestrius9 judicat. Alii hic propter ingentes spes10 de Catalanis conceptas minus cordi habent amicitias veteres. Quod si illae spes eos fefellerint, haud paullo erunt faciliores in admittendis aequis foederum conditionibus.Lunaeburgico11, quantum hic audimus, optime cum Bannerio12 convenit. Idem de Hassica13 spero, cujus res velim Batavi non plane a se alienas existimant.
Danum et Polonum nobilitas istorum regnorum, ni fallor, retinebit, ne in hostilia adversus Suedos prorumpant. Et Moscovita14 habet quem metuat, Turcam.
Palatinum negotium trahetur, ut puto.
Daniae legatus in Hispania15 ita gratiosus est in ea aula, ut honores ei contigerint plane insoliti.
Caesariani cum Batavis pacem non rupturi sunt, nisi ex magna occasione. Siquam urbem ipsorum capere possent, non deessent retinendi praetextus.
Illud de matrimonio inter principis Arausionensis filium16 et regis Angliae filiam17, non dubie magnos ubique sermones feret tum ob maris potentiam, quae valida erit, si bona fide jungantur Angli Batavique, tum quia major Angliae filia adhuc servatur et eam sibi sperat Hispanus. Cardinalis haud dubie de re, quae consilium ultra non recipit, tacebit. Caeterum video Gallos facilius hoc concocturos, si simul rex Britanniae arma sua cum Gallicis jungat pro bono Germaniae ac praesertim Palatinae domus. Res ista per Hemflitium18 in Anglia tractata est diuque clam habita, quod metueret princeps Arausionensis, ne, si emanaret, et Gallia sibi et reginae Bohemiae19 adversaretur.
Geneva adhuc a commercio Galliae arcetur. Idem fit et Helvetiis, qui et milites suae gentis e militia Gallica revocaturos se minantur, quod stipendia eis nulla solvantur a 12 jam mensibus. Sunt illi populi plane inter se discordes et externis venales, a quibus cum despiciantur, ipsi tamen superbire non desinent.
Audimus in Catalanis pugnatum incerto Marte. Mittuntur eo mari a Massilia IV peditum millia.
Sum eroque semper
Excellentiae vestrae omni cum observantia
devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XXIX Decembris anni 1640.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: mp.
En onder aan: Redd. Hagae 2/12 januarij 1641.