Illustris domine,
Rex Erlachio et, si is absit, Ossenvillio,2 ita ut ego rogaveram, mandata dedit, ut Waertium3 deducant Basileam aut Argentoratum, prout inter marescallum Hornium,4 ubi is Lindaviam perductus iterum fuerit, et Iohannem Waertium convenerit, ut permutatione facta utrique contingat libertas. Cognovi autem ex regis sermone valde eum desiderare certos nuntios de Torstensonii5 et exercitus novi ad exercitum veterem adventu et de eventu colloquii Goslariensis.6 Hac occasione rogavi eum, ut verbis rebusque animos adderet landgraviae, cuius exemplo etiam Lunaeburgici retineri possint. Id rex curae sibi fore promisit. Fuit rex valetudine minus secunda, sed nunc convaluit maxime exhilaratus laeto nuntio de arce Monaeci in Liguria, quae adiuvante vetere domino e Grimalda domo7 Hispanicum praesidium eiecit accepitque Gallicum, unde magna erit oportunitas mari infestandi Hispanos portu iustae classis capace.
Ad hostium castra Airam obsidentia fuit cum equitatu et pedite nonnullo comes Guichius,8 sed nihil vidit, quod ea oppugnandi aut perrumpendi spem daret. Itaque rediit Airamque reliquit brevi dedendam hosti.
Dux Carolus9 in Bavaria ipse est, legit militem; eum quem habuit distribuit per Palatinas et Lotharingas terras infestum Metensi agro, cuius habitatores, ut se tueantur, armis instruit
647
Gransaeus.10 Misit autem dux Carolus in Lucemburgicum et filiam suam11 et quae habet pretiosa. Ipse videtur ire ad promovendam obsidionem Hohentwilii, quod adhuc bene defenditur, et, ut ei subveniat, Erlachius militis plus exspectat.Helvetiorum autem pontificii quantum clam possunt Austriacas res provehunt metuiturque, ne in apertum cum eiusdem gentis protestantibus divortium erumpant.
E Perpiniani praesidio egressi nonnulli cladem accepere a Gallis XX caesis, captis XL. Et Almerasi12 oppidum arcemque insessa ab Hispanis recepere Galli. Caeterum in illis locis et mare et pleraque camporum tenent Hispani. Ducatus Castri addictus est creditoribus ducis Parmensis;13 ipse de Parmensi et Placentino territorio periclitatur. Sed rex Galliae et Itali principes laborabunt pro eo, ut veniam petat accipiatque.
Rumor est Asaci urbem a Turcis captam arce adhuc penes Cosaccos manente; Persam autem legatum cum legato a Constantinopoli14 redire in Persidem paci stabiliendae.
Bavaro non est cur multum fidant Galli. Sed nec Palatinum curabunt negotium nisi Anglia praeeunte, quae praeter motus et suos et Scoticos novum negotium invenit bello a pontificiis Hibernis suscitato, quod profecto aleret Hispanus, si tempora haberet minus impedita. Miseret me boni regis, in quem tot insurgunt adversa.
Anstruterus15 secundam in Suedia famam habet. Itaque gratum puto fore eius adventum, sed sine effectu, si verba tantum adferat. Vix futurum puto, ut nova nupta16 ad Batavos eat ante annum aetatis duodecimum. Tantisper res omnis in incerto erit.
Pacem serio a se desiderari rex mihi affirmat. Parat se itineri Mazarinus et baronem Oxenstiernam17 mare transisse laetor. Si induciae fiant, tam Palatinus18 quam dux Carolus nihil obtinebunt, nisi alimenta e suis bonis.
Danum cum imperatore suas controversias compositurum arbitror. Renovatio federum cum Batavis res pertricosa est.
Cardinalis Hispani19 mors non videtur tantum incommodi allatura Belgicis rebus, quantum vellent Galli et Batavi, quia ex morbo diu prospectatum est id malum et curata omnia, quibus prohiberi possent res novae. De successore varii et hic sermones. Regina hic fratrem luget.20
Regis frater in maternas aedes venit.21 Guisiorum aedes diruentur.
De literis22 amicos urgebo Deum rogans, ut ill. Dom. vestrae sit semper propitius.
Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, 20/30 Novembris anni MDCXLI.