Excellentissime et illustrissime domine,
Ante sex dies adfui regi gratulatusque ei sum de recuperata Lotharingia prope omni et de redacta in potestatem Monaeci arce apud Ligures opera comitis Alesii et adiuvante domino arcis Grimaldo,2 quem inducti eo pridem Hispanici praesidii poenitebat. Regem non parum hic nuntius exhilaraverat, adeo ut et valetudo ante nonnihil vitiata sanitatem receperit.
Cum ad negotium marescalli Hornii3 venirem, dixit mihi id iam confectum ita, ut per epistolas ad Chavigniacum4 scriptas postulaveram. Imperatum enim Erlachio et, si is absit, Ossen-
649
villio,5 ut, ubi marescallus ad fines perductus fuerit, Waertius6 perducatur aut Argentoratum aut Basileam, prout inter marescallum et Waertium conveniet. Affirmavi ei, de quo dubitabat, novum Suediae exercitum in itinere esse versus Lunaeburgicas terras et mentione facta de colloquio Goslariae,7 cum rex ipse de Lunaeburgicorum constantia ambigue iudicaret, dixi plurimum eos retentos landgraviae auctoritate et exemplo eoque magis laborandum regi, ut tam generosae feminae principi animi adderentur. Id dixi ideo, quod in auxiliari pecunia numeranda aliquid morae ac disputationis intervenisse intelligerem; postea autem didici ei rei allata remedia. Commendavi praeterea regi restitutionem comitum Nassaviorum Saraepontis in ea bona, quae eis eripuit dux Carolus,8 ut toti orbi testata esset et huius iniustitia et regis, quae ei cognomen gloriosissimum dedit, iustitia. Etiam in hac re dixit rex se consilio suo mandata daturum aequitati consentanea.Dux Carolus in Bavaria nunc est crediturque ire ad promovendum obsidium Hohentvili, quod bene defenditur. Erlachius, ut aliquid pro ea arce tentet, maiores copias exspectat. Scribit autem militem dux Carolus missis in Lucemburgicum filia9 ac rebus pretiosis, copiis autem per Lotharingiam et Palatinatum distributis. Gransaeus10 arma dat Metensis agri habitatoribus, ut se contra vim ducis Caroli defendant.
Comes Guichius11 cum multo equitatu et nonnullo pedite speculatus hostium ad Airam castra nihil invenit, quod ageret. Itaque Airae deditionem satis magno hosti constituram exspectamus.
Galli aliquos e Perpiniano egressos cecidere, quadraginta eorum captis et in Catalania recepere arcem et oppidum Almenasii12 insessa ab hoste.
Papae miles in Parmenses et Placentinas terras it et rex Galliae et Itali principes operam dabunt, ut dux Parmensis13 petita venia caetera salva habeat.
Helvetiorum pontificii magis magisque ductandos se praebent Austriacis non sine caeterorum dolore et metu.
Frater regius in hac urbe est habitans in vacua matris domo.14 Guisiae aedes diruentur, ut fama est.
Det nobis Deus bonam pacem, quam a se serio expeti rex mihi asseveravit, etc.
Lutetiae, XX/XXX Novembris MDCXLI.
Pontificiorum motus per Hiberniam Anglis tantum dabit negotii, ut de Palatina re cogitare ipsis vacuum non sit. Monaeci dominus dicitur arcem illam dare regi accepta compensatione in Gallia, ubi est habitaturus. Hispanus in Pedemontano in hibernis habet XI millia militum, in aperto sex peditum, quinque equitum millia.
650
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Monaci occupatio regi sanitatem restituit. Colloquium cum rege de Hornio liberando, constantia Hassica, animis Luneburgensium et restituendo Nassovio. Carolus Lotharingus ad Bavarum se recepit. Regis et Italorum intercessio pro Parmensi.