525
Mi frater,
Thuani causa melius cognoscetur et diiudicabitur, ubi haec δυναστεία transierit.2
Accepi et alterum quod misisti exemplum scripti adversus Laurentiaden3 et versionem Belgicam libelli τοῦ λυπογύτου [sic ],4 ut eum Hambraeus appellat.5 Non parum Deo debeo, quod qui me laedere volunt ita mentiuntur impudenter, ut a quovis non pariter insaniente deprehendi possint. Miror quid illis hominibus sit animi, qui regis nomen regi Carolo facere volunt controversum.6 Regem quoque Galliae non obscure irrident. Si tribuni Germani libertatem sacrorum a rege habent, quin utantur domi suae.7 Ego eos non impediam. Domi meae nec illi imperant, nec rex ipse. Quod si domi meae paterer aliquem sic docere ut iste scribit, et infamia et bonorum odia me premerent, neque abessem hic a periculo commotae plebis. Scholarum praeceptores alii Lutetiae non sunt quam catholici8 et ad eos ipsi reformaturientium ministri suos liberos mittunt. Apud Cardinalem9 vero Kniphusius, qui Hamburgi praesidio praeest, bonus calvinista,10 filium suum collocasset, nisi adolescentis mors hic intervenisset. Sunt et alii apud Cardinalem eius religionis, quibus eo nomine nullum fit negotium. De dando in Delphini ministerium puero nihil unquam audivi. Filius vero meus11 de versione Lutheri adeo locutus non est, ut eam nec noverit. Isti vero scriptori ego quomodo nocere voluissem, qui de eo nunquam cogitaverim.
Quid in Hogerbetiano fiat negotio, libenter cognoscam12 exspectaboque novos Borboritae partus cum amicorum consilio quid faciendum sit.13
Nostra editio Annotatorum ad Testamentum Vetus iam ultra dimidium procedit.14 Ego vero mea ad Novum Testamentum absolvi, excepta Apocalypsi, ad quam an scripturus sim
526
nescio.15 Aegre inveniam qui ea quae iam scripsi possunt legere et describere. Et Hulftius, qui me lente adiuvat, ob mortem fratris ivit Rupellam.16Rogo me commendes matri et tuae tuisque ac nostris,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 22 Novembris 1642.
Scire cupiam an prostent et distrahantur libri de Voto pacis.17 Nam librarius post editionem me non vidit. Et vereor ne pecuniam acceperit ad supprimenda exempla. Quod antehac aliis scio evenisse.
Scripsit ad me tertium Vrelandius et consilium cupit.18 Ego satis dixisse me arbitror tum in aliis scriptis, tum in Voto pro pace. Si quos speciales scrupulos habet, iis melius medebuntur qui propiores sunt. Quod si quis presbyter catholicus eum baptizare velit, nihil ab eo exigens quod eius conscientiam laedat, ego quominus id fiat, non intercedam. Haec per amicos ei significari possunt. Ad ipsum non scribo, ne literae meae in malos interpretes incidant. Interim ei id praestabo quod maximum est, id est Deum pro eo precabor.
Pro memoria boni Thuani19 suppeditat mihi Labbaeus, amicus noster,20 locum Hieronymi Gigantis, qui scripsit de crimine laesae maiestatis, qui circa finem libri quaestione prima variarum quas ad opus suum adiecit quaestionum, quaestione II ait scientiam quae probari non potest in crimine laesae maiestatis non esse punibilem.21 Ostendit idem mihi Chastelli qui regem Henricum IV occidere voluit22 patrem, qui hoc pessimum consilium ut regis caput tangens sciverat et improbaverat, non ultra quam exsilio punitum. Haec quia ad nostram artem pertinent te scire volui.
Rex Diderico nostro scripsit eique dedit munus sane honorificum ‘d'aide du camp’.23
527
Addam et hoc notatu dignum: sententia in Thuanum bis post mortem eius mutata et cum mutatione edita est.