565
Frater optime,
Doleo vicem Galliae, quod iam novis denuo agitetur motibus,2 quam vel maxime hoc tempore quiescere optarem, ut Angliae nimis iam diu laboranti suppetias ferre posset. In tuis super concordia cogitatis adiutores tibi hic defuturos iam ab initio3 praevidi, quare si ita tibi videbitur, remittam tua schediasmata.
Laetor te vidisse mandata quae dantur deputatis nostris ad communem conventum et formulam iuramenti;4 bene mones dubium posse esse sensum eorum verborum, quibus defensio religionis est concepta. Ego non dubito quin nonnulli ex Hollandiae Ordinibus etiam omnes eos qui templa publica non frequentant ab honoribus arceri postulent, sed et hoc aliis displicere certo scio. Interea nemo se audet opponere iis qui duriora omnia cogitant, ne apud populum aut eos qui populum auribus ducunt, evilescat diu auctoritas, aut etiam ipsi in conventu suffragiis vincantur, atque ita certa lege definiatur quod iam ob diversitatem exemplorum in leniorem partem potest disputari.
In quaestione Rougemontii5 scias velim Traiecti urbem non esse pro diviso aut Brabantici aut Leodiensis territorii, sed pro indiviso ab utroque principe regi ex legibus et foederibus. Pro Leodiensi vero haberi qui ex matre natus Leodiensi est. Caeterum Ordines Foederatos videri6 omnes cives Traiectenses ante deditionem pro hostibus habuisse, utputa qui aeque adversus principem Arausionensem moenia sua tutati sint. Ipse antequam duci Neoburgico se traderet, etiam aliis principibus neutrarum partium inservivit. Domum revertendi animum habuisse non videtur, nam iam viginti sunt anni cum Neoburgici res Bruxellis egit. Rogo sententiam tuam super hac quaestione intelligam; est enim non parvi momenti. Nomen libri quem Mariana scripsit7 et ubi is editus sit, velim indices, ut exemplar mihi parem.
Parthenii libellus dum eum utendo dedi periit mihi,8 quare alterum exemplar mittas
566
rogo. De diplomate quo equites hic Sancti Michaelis a Gallis creantur,9 ut et de libello pro chartis tuis offerendo,10 diligenter cogitabo. Pro iis quae de Chavigniaco,11 Serviano et Chaumontio12 scribis, gratias habeo. Apud nos iam nihil fere geritur; rediit princeps, conveniunt Ordines,13 et praecipue circa conquirendam pecuniam occupantur.Deus Optimus Maximus te tuis, nobis nostrisque et reipublicae christianae diu servet incolumem,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXI Septembris 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. 14 st.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. Sept. 30.
En in dorso: 21 Sept. 1643 W. de Groot.