634
Mi frater,
De schediasmatis recte fecisti.2 Cogitabo quid iam faciendum sit. De Bellifortio nihil editur. Testes adhuc in eum conquiruntur, et ideo3 in Bastiliam coniecti sunt duo noti4 familiariter duci Vindocinensi.5
In iuramento6 miror non movere id quod vel maxime religiosos animos movere debeat. Quae dominus Matenesius monet,7 speciem habent aequi, sed vereor ne Nobilitas obtentus quaerat impediendis civitatum tam bene consentientium consiliis. Exemplum diplomatis Sancti Michaelis et accepi et de eo quid mihi videretur scripsi.8
Legati ad pacem Gallici cunctantur mirum in modum.9 In Anglia puto irritam fore Harcurtii legationem, cui vestri succurrere poterunt.
Hogerbetium ubi videris impelle et iuva.10 De chartis facile id habebo quod volo, ut manifestior sit quae mihi facta est iniuria11 et ego bona fide retinere possim quae publica apud me sunt. Quare putem ex usu fore ut Rotterodamenses rogentur ut in recuperandis illis me iuvent, secundum civitatis privilegia et pacta mecum inita.12
Vale, mi frater, cum tua et tuis,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 27 [sic] Octobris 1643.
Dux Bellifortius petit causam suam a parlamento cognosci.