Excellentissime domine,
Accepi dum adhuc via per Daniam aperta erat, eas quas Excellentia vestra mihi dignata est scribere, et respondissem statim nisi tabellariorum transitus per terras hostiles interclusus esset. Abeunti nunc nobilissimo domino, sacrae regiae Maiestatis consiliario aulico et ad christianissimum Galliae regem ablegato Marco Cerisantes2 et longissimo itinere per Botniam ac Finlandiam suscepto Galliam petenti, hasce perferendas trado. Nam etiamsi adhuc tanta viarum incom[m]oditas aut periculum, non volui intellecto eo sincero Excellentiae vestrae in me favore diutius officio deesse, quin et praecipue cum hoc praecipuo amico Excellentiae vestrae scriberem. Sed quidquid alias de statu nostro literis significandum esset, post amici huius, rerum nostrarum peritissimi, relationem gratiorem fore superfluum duco.
136
Decreta regni ordinum, quae ego in Latinam transtuli, Excellentiae vestrae transmitto;3 inveniet procul dubio Excellentia vestra in illa translatione plurima non satis Latine aut proprie dicta, adeo ut et publicari indigna censeat. Quia tamen publici iam iuris facta est, non putavi ingratum Excellentiae vestrae quae continet intelligere. Posthac ubi restituti fuerint veredarii, nullas occasiones negligam, dum quid ex his oris vestrae Excellentiae nuntiare possum. Hoc scilicet, quamdiu non sunt aliae quibus officia praestem digniora aut ostendam qua veneratione sim, excellentissime domine legate,
Excellentiae vestrae illustrissimo nomini a[d]dictissimus,
Gustavus Rosenhane.
Stokholmiae, die 4 Februarii 1644.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 19 Iunii.