Nobilissime domine,
Literas Nobilitatis vestrae per se gratas gratiores fecit accessio muneris, id est, decreta ordinum regni Suediae,2 quae legens miratus sum, totoque animo approbavi tantum consensum tantae ac tam multiplicis hominum turbae ad pacem aequam, si haberi potest, si non, ad sustentanda onera belli necessarii, directa ad eam normam quae et publicam et privatam rem quam minimum laedat. Plurimum autem me oblectavit ordinum universorum iudicium de reginae nostrae ingenio animoque aptis iam nunc ad tractandas tantarum rerum habenas. Deus eius Maiestati haec tam ingentia beneficia sua conservet inque dies augeat bono et regnorum eius et orbis christiani.3
Audio in Suedia verti aut versum iam esse in Latinum sermonem fusiorem explicationem belli adversus Danum.4 Ubi exemplar habuero,5 faciam ut hic recudatur;6 nolim enim ex Belgico vertere, ne forte, quia in Belgico mihi videntur quaedam minus dilucida, aliqua reperiatur in versionum sensu discrepantia.7 Opto ut itinera terra marique per bonam pacem, aut si ea haberi nequit, prospero Suedorum Marte restituantur.
Ego vero, nobilissime domine, ero semper,
Nobilitati vestrae addictissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 15/25 Iunii 1644.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rosenhan.