695
Clarissime domine,
Gratissimae mihi fuere literae Claritatis vestrae, non tantum quia res nuntiant laetas, verum insuper quia vivis circumstantiis depictas. Domini Flemingii dolenda mors est patriae,2 ipsi gloriosa, mortuo post magnos actus et in maiorum actuum meditamentis. Videbimus nunc quid classes nostrae Suedica et Batavica inter se iunctae effecturae sint.3 Quodsi Deus favebit armis ex necessitate sumtis, id, credo, et Batavis animos addet ad consilia fortiora quam nescio quibus artibus impediti sumsere hactenus.4 Praeterea altera est exspectatio, an domino Torstensonio an Gallassio alimenta diutius sint suffectura;5 inde enim videtur pendere terrestris victoria.
Galli sub duce Anguiano6 et marescallo de Turena Bavaricum quidem peditatum locis quae insederat, pepulere, sed multo etiam suorum cum sanguine. Nunc omisso Friburgo videntur ituri ad loca Palatinatus Inferioris aut ei vicina. Parte alia post Gravelingam captam Galli ad Wattam et loca vicina multum Flandris incommodatura se muniunt captis Hennuino et Rebusio. His conatibus magnam partem in se trahunt Hispanorum et Lotharingorum, qui principi Arausionensi semet opponendo parum profecerant. Regina Angliae magnis honoribus excepta ex caelo natali7 incipit recipere valetudinem, cuius firmamenta sperat ex aquis Borboniis. Ad novum papam eligendum magnae sunt Romae factiones et vis metuitur.
Deus, clarissime domine, cuncta ad bonam fidamque pacem dirigat et Claritati vestrae det omnia prosperrima,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, IX [sic] Augusti 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.