Excellentissime et illustrissime domine,
Rosa2 tertio Februarii per pontem qui Brisaci est, Rhenum transierat3 cum equitibus mille, peditibus quingentis, intravitque in agrum Wurtembergicum, oppidumque Nagoldiae cum arce irrupit et depopulatus est. Et cum maiora iam agitaret, creditus imminere Stolhoviae, Merciacus cum quatuor millibus adventare nuntiatus fecit, ut ille in Alsatiam rediret. Filius meus natu minimus, qui est apud dominum marescallum Turennae, rursum mittitur ad Hassiae landgraviam, ut eius copiae quantum fieri potest ad Gallicas appropinquent. A Francofurto discimus literas, per quas traiiciuntur nomina, in eam urbem venisse et a Gallis et ab Hispanis,4 et ab his praecipue ad Francothaliam bene muniendam. Bavarici militis maximam partem esse in Franconia. A marescallo Turennae contrahi omnia quae ad bellum victumque sunt necessaria5 neque tamen eo minus eum a Gallorum multis nulla suetis ferre incommoda deseri. Palam a caesarianis rumores spargi divisam arcanis pactionibus inter Suedos, Gallos et Batavos Germaniam. Eos qui res circuli Franconici procurant, nolle apud se recipere caesarianos milites, rapax hominum genus; eorum exemplum secuturos principes multos, nisi aliter facere cogantur. Iudicare ibi peritos rerum marescallum Torstensonium, qui magnam dicitur parare copiam alendis hominibus et equis, proelia vitaturum, ut tempus ducat donec princeps Ragozius et Galli partem hostilium virium in se trahant; iactari interim a caesarianis se nihil quam proelium malle.
Hispani apud Gades classem habere dicuntur XX longarum navium Hispanicarum, praeter has galeonum XII, decem navium a Dunquerca, a Neapoli XXII. Exercitum His-
519
panicum in Catalania esse supra XX millia; Gallicum non ultra XII. Mittit et rex Hispaniae pecunias Viennam, centies mille ducatos Antverpiam. Dicitur postrema ex America classis ei portasse mille octingenta florenorum millia, et septuaginta florenorum millia cepisse de Anglis parlamentariis.6 Futurus rex ipse cum filio Valentiae, imperium autem belli per Catalaniam penes Johannem Austriacum, consiliariis et adiutoribus ei additis comite stabuli Castellae, marchione Leganesio, Philippo Silva, Francisco Melone; hos omnes substituros Tortosae. Legi militem, exspectari e Flandria mille et quingentos. Interim Cantelmum, cum ad Agrimontium copias duxisset aliquas, coitione rusticorum damnum accepisse.In Belgicis partibus apud Insularum urbem Hispani contrahunt copias, et iam nunc eae sunt supra sex millia. Theminius et alii quidam Galli e Wattena egressi in hostium potestatem venere. Friburgenses et alii catholici romanenses Helvetii minantur se militem suum e Gallia revocare velle,7 quod Gallia non multum curat. Teillancurtius, qui iussu ducis Caroli ibat ut Mottam intraret, captus a Gallis est. In ipsa Motta Sanmarcius quidam reus fit arcanarum cum Gallis pactionum. Comitatus Fuxensis8 duci Espernonio pignori oppositus est pro ducentis millibus florenorum. Languedocia neque milites regios recipere vult metu maletractationis, quam expertae sunt terrae aliae, et contra petitionem mille et ducentorum millium florenorum patrocinium sumit a paupertate. Et tum in Aquitania, tum in Sanctonibus motuum quaedam sunt initia.9 Multae autem ubique civitates petunt conventum ordinum regni,10 quo nihil est magis invisum aulae, fraena sibi iniici nolenti. Indicti autem hic sunt duo milliones in eos qui sunt in hoc parlamento, in consilio regio, in rationalium collegio et subsidiorum; tres milliones in publicanos, septem in civium ditissimos.
In Anglia regii vi cepere Walmuthum, non mediocria commoda allaturum isti parti locum. Haec prosperitas animos regi addet,11 ne aut episcopos aboleri patiatur, ad quorum tutelam se iureiurando dicit obligatum, aut militiam omnem tradat in manus parlamenti, aut Hibernos, qui pro se stetere, hostes iudicet. Dicuntur autem regii etiam in Scotia res bene gessisse. De Glasconia a Monterougio capta parum certus est rumor. Equites qui sub Essexio militarunt sine eo nolunt, quo parlamentum iubet, proficisci, quod magnum signum est dissidii inter summam nobilitatem et minorem cum plebe coniunctam. Brevertonus parlamentarius eminus Cestriam circumsidere dicitur, sed adversus eum ire princeps Mauritius.
A Neapoli Melitam missa sunt quae bello contra Turcam sunt necessaria. Ethruscus Pistoriam et Pratum munit diligenter. Uberlinga in periculo fuit. Franconiae conventus Bambergae est. Noremberga metationes et nova tributa defugit. Helvetios romanenses inflant et papa et Bavarus. Lemovici episcopus ab hac urbe iussus est abscedere, suspectus cardinali.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae det res prosperrimas,
Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, XXII Februarii/IV Martii 1645.
520
Dicitur hic exercitus in Bohemia caesarianus esse ad XX millia, machinae maiores LXXX, praeter ea, quae vocant mortaria. Quod papa dedit ad res imperatoris sustentandas ex decimis regni Neapolis, dicitur pervenire ad L millia scutatorum; dicitur et multa dedisse ad res Hibernorum tutandas. Venit Romam Gremonvillius legatus Gallicus, marchione Sancti Chaumontio ad privatam fortunam redacto nec audente in Galliam redire. Apologeticus de ipso editus valde friget. Boccalinus residens regis Poloniae apud rempublicam Venetam arcana quaedam tractavit cum praefecto Mediolanensi.12 Commeatus qui ab Heilbrunna ibant Francothaliam, intercepti sunt a Gallis qui sunt Wormatiae. Iussi hic sunt milites omnes qui in Catalania sunt militaturi, esse ad fines XXV Februarii. Londinio suspendio punitus fuit iesuita primo die Februarii tantum ob religionem. In conditionibus de pace audimus regem Magnae Britanniae paratum fuisse ad partiendum imperium in milites et nautas cum parlamentariis. Regem eundem percepisse ferme ad duos milliones ex navibus Anglicis, quae se ipsi dediderunt.13 Redduntur a parlamentariis quaedam naves bello captae, ut Galliae satisfiat.14
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Germanica. Rumor arcanis pactionibus Germaniam inter Suedos, Batavos et Gallos dividendam. Hispanica. Belgica. Lotharingica. Conventus ordinum in Gallia exoptantur. Tributa indicuntur. Anglica. Varia. Papae erga imperatorem et Hibernos liberalitas. Sancti Chaumont[ius] in Galliam redire non audet.