Nobilissime et amplissime domine,
Quod ex communi Suedicorum et Gallicorum legatorum conventione datum, id est, iis qui advenerant principum et civitatum Germanicarum legatis, ne animi sensa super ipso rei capite proponerentur, nisi ubi et alii e Germania legati, qui propediem exspecta-
534
bantur, advenissent, comiter et humane factum iudico.2 Neque omnino grave videri debuit tantillum temporis illis concedi3 propter quos tanto iam tempore, tantis impendiis tantoque sanguine bellum geritur.4 Inter dominos Davausium et Servientum fuisse simultates satis intellexi,5 sed per reginae praeceptum audieram redintegratam inter eos gratiam. Et in hoc certe negotio aliquid suspicor inde quod sciam domini Servienti propinquum Lionnaeum esse apud cardinalem Mazarinum et esse ei apud cardinalem multum fidei;6 pro certoque habeo nihil facturum dominum Servientum, sive solum sive cum domino Davausio, quod non putet gratum esse cardinali. Ego in hoc negotio et in aliis faciam quicquid illustrissimi et excellentissimi nostri legati ex usu publico esse iudicabunt. Audio Gallos laborare, ut amore pacis et Daniae rex et filius eius Bremensis antistes liberos esse sinant literarum commeatus.7In domino Joanne Crusio non tantum Suedia virum dignum tanta affinitate, sed ego summe benevolentem amisi.8 Sed humanae res ferendae humanitus.
Marescallus Turennius9 exspectat Hassicorum in illas partes adventum, suarum copiarum incrementa et pabuli tempus. Marchionis Sancti Chaumontii Apologeticus hic cursitat, in quo causam electi in papam Pamphylii coniicit in cardinalem Antonium, qui promissis non steterit. Pedites bis mille quingenti, equites quatuor mille ducuntur a Neapoli in Hispaniam. Magni sunt mari paratus Turcae. Omnes qui hic sunt Melitenses
535
equites Melitae tutandae accurrunt. Veneti vero Cretae metuentes augent et ipsi vim navalem.Deus, nobilissime et amplissime domine, Nobilitatem vestram protegat,
Nobilitati vestrae ad omnia obsequia paratus,
H. Grotius.
Lutetiae, 11 Martii 1645.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rosenhan.