Excellentissime et illustrissime domine,
Magni hic sunt rumores et magna gaudia de felice domini marescalli Torstensonii proelio,2 de quo literae venerunt quidem multis ex locis, sed exspectamus certiores. Francofurti credebantur in loca propinqua conventuri et dominus Torstensonius et dominus Ragozius. A comite Tzerino missus quidam Viennam venerat, qui ostenderet quibus modis sultanus placari posset, non inutiliter, ut videtur; dicitur enim bassa Offensis excursus ante fieri solitos inhibuisse. Mirantur prudentes hoc ipso tempore novum ab imperatore factum edictum contra a-catholicos. At vero catholici romani in Imperio principes dicuntur cogitare de fide Galliae imploranda, sed quam suspectam habet elector Mogontiacensis, in id exempla aliquot afferens etiam recentia. Certe loca quae a Gallis tenentur, magnis premuntur exactionibus.3 Marescallus Turenae et in Wormatiam introduxit Genevensem reformationem,4 et lutherani queruntur sibi Oppenhemi et aliis in locis sacrorum libertatem non permitti.5 Quae ad pacem proposuit dominus Servientus, habentur Francofurti non pro novis, sed pro explicatione uberiore eorum quae dicta sunt antehac.
Dominus Beaupuyus, nobilis domesticus antehac ducis Beaufortii, qui Romae asylum sibi futurum putabat, captus ibi est [et] quatuor navibus longis huc mittitur. Obligavit quidem papam cardinalis Mazarinus, cum Camillo Pamphylio abbatiam dedit Corbeiensem in Gallia, reditus habentem ad LXXX millia florenorum. Sed etiamsi id non esset, semper cardinales omnes ultores erunt talis consilii, quale ille Beaupuyus contra cardinalem Mazarinum suscepisse dicitur. Qui hic in Bastilia sunt, ferme duodecim, capti in hoc, ut Beaufortii consilia noscerentur, dicunt omnes se de Beaufortio nihil scisse, sed rogatos a Beaupuyo, ut in designatum locum adessent cum armis, creditum sibi eo se vocari ad controversiam aliquam, quales hic multae inter nobiles oriuntur, armis definiendam.
588
In Italia quod cudebatur foedus ad purgandam ab armis externis Italiam quiescit. Tantus ubique est a classe Turcica metus. Et rex Hispaniae, omnia alia denudans ut Portugallis et Catalanis obsistat, magnas dat Turcis in Calabriam aut Siciliam occasiones.
Rex Magnae Britanniae huc scripsit, ut repraesaliarum literae quae datae fuerant contra eos qui Gallos erant depraedati, effectum suum habeant. Et habuere in Britannia Armorica, non item in Normannia, impediente id parlamento Rothomagensi. Parlamenti autem Anglicani literae, contra has molitiones scriptae, ne lectae quidem fuerunt. Warwicium6 recepere parlamentarii iidem, Schrosburgum retinent, Gorini copias disiecerunt, ceperunt machinas XXVI et alibi equos sexaginta. Spes ibi pacis nulla. Legati Batavi Oxoniam ierant.7 Sabranus, Galliae residens, oratione ad parlamentarios habita ut colloquia instaurentur, nihil obtinuit responsi.
Audimus, quod antea suspicabantur nonnulli, Valencaeum, antequam Roma abiret, clam cum papa collocutum. Arma in Italia quiescunt. Venetis, qui et ipsi Turcam metuunt, permissum mille milites in papalibus terris conscribere. Papa novem fecit cardinales novos,8 non ex regum commendatione, sed suopte arbitratu.9 Melita a viginti mille hominibus defendetur, si eo se vis Turcica contulerit. Ex Rosis in Catalania eruptio facta et repulsata est. At qui in Ilerda vicinisque locis sunt Hispani Trainum,10 commodo ad itinerum transitus situ locum, obsident. Contra Mottam Lotharingiae vallum obsidionale iam perfectum dicitur. Haec sunt quae nunc habemus.
Deus pacem det christianis gentibus, idemque, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae prosperet,
Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
H. Grotius.
[Lutetiae,] XV/XXV Martii 1645.
Audimus hic Axelium Lilium apud Mansfeldiam esse, ut munimenta ei loco detrahat; landgravium Fridericum esse in libertate. In Hibernia multi Hiberni protestantes deprehenduntur coniurasse ad expellendos Anglos, quorum tam dura ibi fuit dominatio.11
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gaudet de Torstensonii victoria. Turcica. Fides Gallorum parum tuta. Beaupuyi captivitas. Mazarini in pontificem benevolentia. Inquisitio in Beaufortium et asseclas. Anglica. Italica. Varia.