638
Vir clarissime,
Gratias habeo pro Actis primis2 contra Cyrillum Lucarem.3 Scire velim, an illorum Actorum fides nulla in parte sugilletur a domino Haga aut ministris.4 Croii in convitiis magna est foecunditas.5 Sed dominus Heinsius iam pridem talia silentio dissimulare didicit.6 Domini Salmasii contra se librum nondum accepit Heraldus, sed iam se ad respondendum parat et habet quaedam non spernenda.7 De Anglicanae ecclesiae novo regimine
639
quid nobis datura sit schola vestra Lugdunensis8 videbimus.9 Cypriano et professionem et cum dote coniugium gratulor. Non tanti fuit fatidicum credi Salmasium, ut ne hoc fieret.10 Blondelli omnia videre desidero. Est enim peritissimus historiae, sed nonnunquam transversum eum agit pars illa cui se addidit.11 Miror domini Avauxii egregiam liberalitatem.12 Miror Blaeuwium adeo chartae esse parcum.13 Magni margines ornant libros et lectoribus sunt ad annotandum utiles. Omnia mea praestantissimo parenti vestro14 et Claritati640
vestrae permitto.15 Paro me itineri ad reginam nostram; quod iter capturus sim, adhuc incertus.16Deus, vir clarissime, Claritatem vestram cum suis caritatibus sospitet,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XV Aprilis 1645.
Adres: Viro clarissimo eruditissimoque, domino Isaaco Vossio.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Isaaco Vossio.
Bovenaan de copie te Rotterdam: Isaaco Vossio.