653
Mi frater,
Parlamentum Parisiense ad labores suos rediit, sed non sine sensu accepti doloris.2 In aliis quoque parlamentis magni questus.3 Barillonus Lugduni manet;4 caeteri senatores in agris suburbanis. Pecuniae difficillime expediuntur5 et Languedocia aegre paret. Rosae strenue obsidentur a Gallis.
Miror circa res Indicanas tam diu haesitari.6 Tempus appropinquat rerum Monasterii et Osnabrugi, quare non est quod qui mittere eo volunt, diutius id differant.7 Esse in Graecia quosdam calvinisantes non mirum est:8 Graeculus esuriens.9 Sed maior pars, ut audio, veteres sententias ac ritus defendit. Dominus Haga10 instat veteri suo instituto. Quod principem in senatu venire sperat, miror.
Comoedias et tragoedias quae sunt optimae huius temporis11 etiam me absente uxor et filia bene indicare poterunt et per idoneos homines transmittere.12 Dominus Heufdius
654
nunc ruri est.13 Ubi redierit, consilium, eius de meo itinere explorabo, Deo interim supplicans nos omnes ut sospitet,tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 22 Aprilis 1645.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Guilielmo Grotio, iurisconsulto.