eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4437. 1639 december 24. Aan Willem de Groot1.

    Frater charissime,

    Losecatio2 liberumque ejus3 vicem doleo, quibus multum periit; nam ipsi sorori nostrae forte gratulandum magis est, quod tot malis exemta metam attigerit, ad quam noster cursus aspirat.

    Gaudeo probari patri4 ac tibi nostra de Antichristo5; rogo, statim edatur,

    828

    nam jam in Anglia amicis promisi me facturum, ut hoc et alia ἀνώνυμα illico prodeant. Quare nolim ullam interponi moram. Facile amicus aliquis cum Curcellio6 aget ea de re aut cum ipso Blavio7. Sed si cunctatur Blavius, erunt alii, qui edere volent, quos monstrabit Curcellius.

    Acceperis jam et de Fide et Operibus8, quae hanc editionem subsequi statim debent. Si qui conjectent me esse auctorem, non multum id curo; si tamen mutare vis quae mea manu sunt addita, ita ut mea manus non ita appareat, non intercedo.

    Secundam ad Timotheum pro prima ut reponas, rogo, et siquid est ejus generis erratum etiam me non monito corrigas; pro: ad Iohannem, pone: ad epistolam Iohannis. Intelligitur enim ea commentatio, quae hanc comitatur, quam ab eodem esse auctore nihil nocet sciri. Pro: in bibliotheca regia, pone: in bibliotheca christianissimi regis9. De Barchocheba10 satis dictum puto.

    Filius noster nescio an his negotiis tractandis satis sit idoneus11. Vos, qui eum melius nostis, cogitabitis. Testimonia ad Veritatem Religionis Christianae εἰς γεωτὰ prodibunt12. Erit utilis liber.

    Quid de Zenonis effigie13 facturi sitis, scire avebo. Debet edi ubiubi.

    Annotata ad Evangelii libros14 ubi edendi instabit tempus, velim ab uno D. Vossio15 legi et, si quid putet monendum me, moneri. Ejus enim judicio et in nos amori fido plurimum.

    Vale cum parentibus16, uxore17, liberis18, mi frater.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 24 Decembris 1639.

    Losecatium velim meo consoleris nomine. Ego primo tempore ad eum scribam.

    Jamnunc nuntium accipio, posse me in Gallia edere quae velim sine censore; cardinalem19 id velle. Id tamen dicas nemini. Quare siqua ibi mora est, fac illico

    829

    sciam. Nolim enim differri ea, quorum mihi persuasa est veritas neque ullum respectum sive publicarum sive privatarum rerum obstare huic rei, de qua rationem Deo debeo. Vide, si vacat, etiam nostra ad XXIV Matthaei20. Quae in hoc libello dixi de decem regibus Romaque direpta, deinde incensa, eodem modo explicavi in praefatione illa ad Procopium21, quam transmisi ad magnum cancellarium22. Is aliique politici multum ea probavere prae somniis theologorum.

    Velim orari D. Vossium, ut quam volet breviter mihi sententiam suam perscribat super quaesito pertinente ad secundum praeceptum Decalogi23. Spero jam receperit etiam nostra de Jure Belli ac Pacis24 cum uberibus annotatis missa per Vanloium25. Ea nolim edi ante nostra ad Evangelia.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 890. Antw. op no. 4424; beantw. dd. 2 januari 1640 (dl. XI).
    2 - Frederik van Losecaat (1583-1669). Hij was getrouwd met Adriana de Groot die op 10 december 1639 na een langdurig ziekbed overleden was.
    3 - Esseline, Anna en Diderik van Losecaat.
    4 - Jan de Groot.
    5 - Commentatio ad Loca quædam N. Testamenti quæ de Antichristo agunt, aut agere putantur, expendenda ervditis. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1100.
    6 - Etienne de Courcelles.
    7 - De Amsterdamse uitgever dr. Johan Blaeu.
    8 - Explicatio trium utilissimorum locorvm N. Testamenti: Capitis I Pauli ad Ephesios. Posterioris partis capitis II Iacobi, commatis IX [sic, pro: XIV] & sequentium. Capitis III Epistolæ I Ioannis. In quibus agitur de fide & operibvs. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL; Ter Meulen-Diermanse, no. 1109.
    9 - Vgl. voor dit alles Willems brief van 12 december, no. 4424.
    10 - Simon bar Kochba, leider van de joodse opstand (135-136 na Chr.) tegen de romeinse keizer Hadrianus; zie no. 4424, p. 805 n. 7.
    11 - Pieter en Diederik waren beiden in het vaderland; op de een zowel als de ander werd in deze aangelegenheden regelmatig een beroep gedaan. Blijkens no. 4424 en 4431 en een brief van Willem van 2 januari 1640 bedoelt Grotius zijn zoon Pieter.
    12 - Aan de herdruk van De Veritate van 1640 (Leiden, Le Maire) zijn toegevoegd de annotationes in quibus testimonia; Ter Meulen-Diermanse, no. 952.
    13 - Zie no. 4132, p. 361 n. 4.
    14 - Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm. Cum tribus tractatibus & Appendice eo spectantibus. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXXXXI; Ter Meulen-Diermanse, no. 1135.
    15 - Grotius' vriend Gerardus Johannes Vossius, hoogleraar te Amsterdam.
    16 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    17 - Alida Graswinckel.
    18 - Johan, Jacob, Maria, Alida, Anna, Françoise.
    19 - Richelieu.
    20 - Voor Grotius' commentaar op Matth. 24 zie men Hugonis Grotii Annot. in libros Evang. Amsterdam 1641, p. 397-427; Ter Meulen-Diermanse, no. 1135.
    21 - Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm: Ab Hvgone Grotio partim versa, partim in ordinem digesta. Præmissa sunt ejusdem prolegomena. Vbi Regum Gotthorum Ordo & Chronologia, cum Elogiis. Accedunt nomina appellativa & verba Gotthica, Vandalica, Langobardica, cum Explicatione. Auctorum omnium ordinem Tabula Contentorum indicat. Amstelodami, Apud Ludovicum Elzevirium, MDCLV; Ter Meulen-Diermanse, no. 735.
    22 - Axel Oxenstierna; vgl. dl. VIII, no. 3132.
    23 - Exod. 20, 4 (Vulg. 1965, p. 58): Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra. Vgl. Grotius' brief aan Vossius dd. 12 november (no. 4385).
    24 - Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres, In quibus jus Naturæ & Gentium, item juris publici præcipua explicantur. Editio nova cum Annotatis Auctoris. Accesserunt & Annotata in Epistolam Pauli ad Philemonem. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXLII; Ter Meulen-Diermanse, no. 571.
    25 - Waarschijnlijk Arnold van Loon; vgl. brief no. 3868 in fine (dl. IX, p. 722 en noot aldaar).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]