eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4935. 1640 november 19. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Narraveram praeterita septimana tuas domino Utenbogardo de editione Annotatorum querelas2. Is eas rursum ad Episcopium3 Roterodami decumbentem detulit et uterque re bene perpensa consultissimum judicavere, ut ad Corcelium et Brenium4 - quem Episcopius ait Graecae linguae peritissimum - scriberent eosque monerent, ut melius

    624

    correctioni velint invigilare. Quid super meis, quas ad Vossium, Blavium, Corvinum5 dedi, litteris constitutum sit, nondum intellexi. Ego iterum hodie ad Blavium scripsi de iis, quae postremis tuis litteris6 continebantur et responsum flagitavi.

    De Annotatis in Testamentum vetus7 puto optime te constituturum, ubi viderimus, ecquid promoverint molitiones Utenbogardi et meae, de quibus antea.

    Quod de Petro8 Societati Indicanae commendando concepisti, laudo sane, sed nescio, an secundo advocato indigeant, et eo res per amicos deduci possit, ut eum velint adsumere, quibus ea res est in manu. Agam hac de re cum Reygersbergio9, qui multos eorum novit, ut consilia in commune conferamus.

    De negotio Sylvaeducensi scripsi nuper10. Video id uxori tuae non displicere, Reygersbergio vero minus probari; ipse amplius deliberandum censeo, donec turbae, quae jam inter scultetum et scabinos11 gliscunt, sedentur, quod brevi futurum spero. Interea tu quid ea de re tibi videatur, latius perscribe; ego nihil movebo, antequam de tua sententia certior factus sum. Nisi pleraeque urbes Hollandiae syndicos haberent, cogitavi aliquando, an non filius is [a] minore civitate legi aut a majore in secundum locum adoptari possit, quod ipse quidem valde desideraret.

    Catalanorum res video etiamnum nutare inter libertatis amorem et veteris imperii reverentiam; puto tamen majores fore libertatis stimulos et nimis longe processum, quam ut veniam sperare debeant qui tumultum movere.

    Legi nuper Blodii12 litteras, quibus queritur Spiringium13 non satis revocare ad animum injuriam a te filio suo14 factam, cum coram testibus dixisti non bene se Reigersbergio domi suae esse minatum; addebat Spiringium dixisse se ea de re mecum et cum filio tuo verba facturum ideoque mirari se nihil ea de re intelligere. Vide irrequietum hominis animum, qui res jam sopitas vult resuscitare.

    Vale, frater optime.

    Tibi obedientissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XIX Novembris 1640.

    In margine:

    Habeo auctorem, qui oculis suis vidit dimissionem domini Camerarii15 a corona

    625

    Suecica ea lege, ut Hagae aut non longe ab ea resideat, ut opera ejus possit esse usui. Nunc manet consiliarius regni, nescio quo cum congiario, addito, non fore ut alius legatus in ejus locum substituatur.

     

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 28 Nov.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Antw. op no. 4918; beantw. d. no. 4950.
    2 - Vgl. no. 4907 dd. 3 november.
    3 - Simon Episcopius.
    4 - Etienne de Courcelles en Daniël de Breen.
    5 - Gerardus Johannes Vossius, dr. Johan of Cornelis Blaeu en Johannes Arnoldi Corvinus. Deze brieven heb ik niet kunnen terugvinden.
    6 - No. 4918.
    7 - Hugonis Grotii Annotata ad Vetus Testamentvm. Tomvs I, II, III. Lutetiæ Parisiorvm... MDCXLIV...; Ter Meulen-Diermanse no. 1137.
    8 - Pieter de Groot.
    9 - Nicolaes van Reigersberch.
    10 - No. 4912 dd. 5 november aan Grotius en bijlage no. 22 dd. 15 oktober aan Maria van Reigersberch.
    11 - Hendrick van Bergaigne was in de periode 1630-1666 hoog- en laagschout. Op 4 oktober 1640 waren tot schepen gekozen: Hendrick Kuysten, Johan Donckers, mr. Cornelis van Cuyck, David van den Bosch, mr. Otto Copes, Gerrit Tielemans, Jan van den Berch, Dirck van Cattenburch en Laurens van 's-Gravesande. Blijkens de resoluties van die tijd bestond er een geschil tussen hoogschout en schepenen over de vraag, wie de dekens en gezworenen van de gilden mocht beëdigen ('s-Hertogenbosch, GA, inv. van Zuylen A33, o.m. fol. 50-64r; 70v en 78-107).
    12 - Michiel le Blon (1587-1656), goudsmid en graveur te Amsterdam, waar hij optrad als Zweeds diplomatiek agent. Zie ook no. 4484; vgl. Grotius' antwoord, no. 4950.
    13 - Petter Spiring Silvercrona, resident en raad van financiën van Zweden in Den Haag.
    14 - Cornelis le Blon († 1686). Hij bevond zich in 1639 in Parijs; vgl. ook de brief van zijn vader, dl. X, no. 4398.
    15 - Ludwig Camerarius, Zweeds gezant te Den Haag. Hij was 11/21 augustus officieel teruggeroepen, maar eerst september 1641 werd hij volledig gepensioneerd; zie Friedrich H. Schubert, Ludwig Camerarius, p. 408.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]