eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5007. 1641 januari 12. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Annus qui exiit luctum mihi communem quidem cum multis, sed ita gravem ac si uni mihi prop[r]ius esset, attulit morte viri excellentissimi, domini archidapiferi,2 cuius bonitatem praedicabunt saecula, summam vero in me benevolentiam, non ullo ex meo merito, sed ex propenso

    23

    illius affectu in literas et literarum amantes, testantur humanissimae ad me literae,3 quas in solatium servo. Sed quando adversus stimulum calcitrare nihil prosit nec ullum potest offerri Deo sacrificium gratius, quam si de nostris ipsi desideriis faciamus holocaustum et de necessitate virtutem, quod licet et superest, votis cum eo agam, ut et hunc annum et sequentes multos felices prosperosque faciat illustrissimae ac optime de patria meritae domui Oxenstierniae, quod cum facio, tum vel maxime quam debeo Suediae fidem me praestare intelligo.

    Eo, qui proxime fuit, Lunae die regi tradidi literas serenissimae ac potentissimae reginae nostrae scriptas IV Novembris4 dixique literis congruentia. Rex gratias reginae egit pro gaudio, quod de prole virili altera5 regi et de redacta in obsequium viduae Sabaudicae Taurinorum urbe6 testaretur; Germaniae res sibi cordi esse et aucturum se quas ibi habet copias. Addebat se pacem non facturum, nisi regina conscia ac volente. De induciis tacebat, quas per Italiam semper prorogari audio neque vero credi ab Italo quoquam aut Thomam principem aut cardinalem Sabaudum ad ullas pactiones venturos, quae Hispano improbentur.

    Pridie quam ego, aditum ad regem habuerunt Catalanorum obsides dicti antehac, nunc subito, ita volente cardinali, Catalaniae principatus - neque enim regnum est Catalania - facti legati,7 deducti a marescallo Franciae ad regem, qui rex et ipsos, ubi fari coeperant, iussit capite esse tecto. Hoc factum plane praeter morem et legato Anglico8 ob parem Scotorum causam minime probatum causam habere suspicamur, quod voluerit cardinalis Catalanos tanti iuris usurpatione reddere Hispaniae regi minus conciliabiles simulque Portugallensibus et aliis per Hispaniam Italiamque populis animos addere ad defectionem ab Hispanico imperio spe iniecta, ut alii reges tali facto et auctoritatem suam et auxilium accommodarent. Etiam reginae Galliae suas preces commendavere legati iidem, unus ex clero, alter e nobilitate, e plebe tertius, graviter inter caetera criminati Hispanos, quod eucharistiam proculcassent. Interim in Catalania ea evenerunt, quae haud sane longam nascenti reipublicae vitam videntur portendere. Nam primum in urbe Barcinone gravi mortis supplicio affecti sunt primores urbis hoc crimine, quod cum rege Hispaniae de pace egissent. Praeterea auxiliares Gallorum copiae, id est cohortes - sic regimenta voco - tres, alae equestres duae, postquam cum milite Hispano, quem ad Tortosam habet marchio Veles,9 minus feliciter pugnassent recepissentque se ad quendam in vicinis montibus locum, ab Hispanis eorum locorum peritioribus circumventi sunt coactique ad Caudinam prope deditionem omnes, Galli quidem vitam pacti salvam, Catalanorum autem, qui aderant, in arbitrium victoris. Dux ipse copiarum Gallicarum Espenanus10 captivus manet. Caeteri Gallorum remittentur in Galliam, quo itinere volent Hispani, et lege imposita, ne intra annos tres adversus Hispaniae regem ferant arma.

    Windebanckius11 e carcere Anglico elapsus hic est. Nihil ei hic periculi est et vidit legatum Anglicum. Apparet, quod ei evenit mali, id conspiratione parlamentaria regi Angliae parum volenti extortum. Idem rex Angliae si ea ratione placare Scotos possit, concessurus illis est, ut, quando volunt, sine episcopis vivant. Adversus Cantuariensem archiepiscopum12 querelae ad parlamentum delatae sunt, a parlamento ad regem nondum. Oblatae et parlamento preces signatae a multis millibus, ut in Anglia severior et propius ad Genevense exemplar instituatur sacrorum repurgatio.

    Comes Suessionensis, cum intellexisset quaedam adversus se spargi, significavit nihil se

    24

    malle quam rem suam cognosci a parlamento Parisiensi. Nulla re cardinalis Riceliacus iampridem gravius offensus fuit.

    Apologeticum Catalanorum13 hic non sinitur edi, quia asperae querelae contra tributa et contra eos, qui in aula gratiosi regnant sub regio nomine, his locis temporibusque non conveniunt. Negat legatus Anglicus de filia regis sui cum principis Arausionensis filio facta sponsalia;14 tantum concessum a rege, ut nuptiae illae palam expeti possent. Neque arbitratur virginem regiam, vix sexennem, cum amatore suo ituram in Batavos.

    Metuitur hic valde, ne Lunaeburgicus et Hassica per legatos quos Ratisbonae habent15 suis rebus seorsim consulant. Dixi ego ita me credere audituros eos quid offeratur, quod etiam Palatinum16 facere Galli consultum iudicarint, sed transacturos nihil nisi sociis consciis. Irate etiam fert hic cardinalis, quod cum Rusdorffii libro17 editae sunt Bagnii, nunc cardinalis tunc nuntii pontificalis, literae, per quas dispalescunt arcani ipsius sermones de miscendis cum Bavaro consiliis, quae res non magis Bavarum imperatori, quam Gallos protestantibus Germanis sociorumque aliis potest facere suspectos. Galli, qui Crutzenaci sunt, arcem quandam in vicinia cepere. Ossenvillius18 Brisacum rediit. Subsistit etiamnunc hic Erlachius.19

    Repeto vota, quae supra posui.

     

    II/XII Ianuarii MDCXLI, Lutetiae.

     

    Quae in Neapolitano regno paratur classis, dicitur esse XL navium longarum, aliarum centum. Ex eodem regno tum in terram Mediolanensem, tum in portus Hetruriae, quos Hispanus tenet, miles missus est. Pecunia, quae Genuam advenit, dicitur cistas habere CCCL regalium nummorum, quinque vero pistoriensium. Sanctimartinus20 omisit obsidium arcis in comitatu Burgundiae, cum Ossenvillium venire intelligeret. Itaque is confecto quod voluit domum reversus est.

    In Portugallia dicuntur arces Ulyssipponis et ipsa regia praefecta Margarita21 a populo teneri; rex autem a plebe dictus Bragantiae ducis frater minor.

    Archiepiscopus Cantuariensis honeste custoditur. Duo episcopi22 evasere.

    25

    Quod monueram nuper,23 si quod foedus cum Gallia fiat, in eo speciatim stipulandum, ne legato Suedico, qui hic est eritve, minor habeatur honos quam habetur semper et Hispanicis et Anglicis, id repetere cogor, quia cum nuper regem adirem et ab eo redirem, praefectus satellitum24 per absentiam utriusque admissionalis25 - Brulonus in Armorica aberat, Berliscus aegrotabat - eo ivit loco, quem tenere sine despectu Suediae non potero. Ego autem nullam ei rei causam dedi, nam qui ad me a rege missi veniunt, eos excipio maiore cum honore quam ullus fecit regius legatus. Qui vero privatim salutandi causa me adeunt, in eos aliquanto etiam sum humanior quam Anglicus legatus, quem consului. Plane volunt aut me deprimere aut cogere, ut me ipsis deprimam, elati in rebus suis secundis saepe et malitiosi. Quod si ea quam dico interposita fuerit cautio, aut aequiores se gerent Galli aut Suedis liberum erit, si occasio sic tulerit, exire de federe.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Obitum Oxenstiernae archidapiferi Sueciae dolet. Eadem quae reginae in antecedenti26 memoraverat, Oxenstiernae refert. Catalanorum defectionem et Riceliaci in ea fovenda artes exponit. Minus prosperum eventum auguratur. Varia Anglica. Suessionensis odia cum Riceliaco. Pactiones privatas Luneburgici et Hassicae metuit. Consilia Bavarum trahendi in partes Gallicas et Sueciae. Nova Italiae et Portugalliae et Angliae. Gallos accusat, quod minorem Sueciae quam Angliae et Hispaniae legato honorem habeant.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 2a; Leipzig, UB, ms. 2633, f. 27. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 95 no. 357.
    2 - Gabriel Gustavsson Oxenstierna (†7 december 1640). Hij werd als rijksdrost opgevolgd door Per Brahe (no. 5204 n. 1).
    3 - Zijn brieven aan Grotius ontbreken.
    4 - Zie dl. XI, bijlage no. 25. Grotius werd op 7 januari in audiëntie ontvangen.
    5 - Philippe, hertog van Anjou, geb. 21 september 1640.
    6 - De stad Turijn had zich op 19 september 1640 overgegeven.
    7 - Llorenç de Barutell, Francisco de Gravalosa en Jaume (of Francisco) Bru (no. 4994 n. 12).
    8 - Robert Sidney, graaf van Leicester (no. 5003 n. 13).
    9 - Pedro Fajardo Zúñiga y Requesens (†1693), markies van Los Vélez, Spaans bevelhebber tegen de Catalanen; vgl. EC XXIII, p. 105v.
    10 - Roger de Bossost, graaf van Espenan, goeverneur van Leucate (no. 4994 n. 13).
    11 - Sir Francis Windebank (no. 4994 n. 3).
    12 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    13 - Vermoedelijk doelt Grotius op het anoniem verschenen geschrift van Gaspar Sala y Berart (†1670), Proclamación católica a la Magestad piadosa de Filipe el grande rey de las Españas, ... En Barcelona ... año 1640. Een Franse vertaling werd in 1641 gepubliceerd in Rouaan bij Jacques Cailloue (BL 9180.cc.22; BN Rés.Ol.54) en in Amsterdam bij Janssonius (Knuttel, Cat. v. Pamfl. no. 4765; vgl. no. 4766): Plainte catholique adressée à la Majesté de Philippe le grand roy des Espagnes, ... De identificatie van de auteur is naar J.H. Elliott, Revolt Catalans, p. 507. Zie ook Grotius' brieven nos. 4949 en 4951 (dl. XI).
    14 - Het huwelijk tussen Willem II en een der beide Engelse prinsessen Mary of Elizabeth Stuart; aanvankelijk was de jongste, Elizabeth (geb. 1636) voor dit huwelijk bestemd.
    15 - De hertogen van Braunschweig-Lüneburg werden bij de rijksdag in Regensburg vertegenwoordigd door dr. Jakob Lampadius (1593-1649), dr. Heinrich Langenbeck (1603-1669) en dr. Johann Philipp Bohn. Amalia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel, zond Reinhard Scheffer (1590-1656) en dr. Johann Vultejus (1605-1684). Vgl. K. Bierther, Regensb. Reichstag, p. 197.
    16 - Karl Ludwig van de Palts.
    17 - De Vindiciae van Johann Joachim von Rusdorf. Zie no. 5003 n. 11.
    18 - Paul Le Prévost, baron van Oysonville (no. 4994 n. 16).
    19 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15).
    20 - Jean Baptiste de La Baume, markies van Saint-Martin, Spaans goeverneur van de Franche Comté (no. 4994 n. 17).
    21 - Margareta van Savoye (1589-1655), dochter van Carlo Emanuele I, hertog van Savoye; zij was weduwe van de in 1612 overleden Francesco Gonzaga, hertog van Mantua, en regentes van Portugal.
    22 - Niet geïdentificeerd. De Gazette 1641 no. 5, p. 23, dd. 12 januari berichtte uit Londen: ‘Sept evesques avoient pareillement esté arrestez, mais deux d'entr'eux se sont sauvez avec le milord Finch, garde des seaux, ...’
    23 - Misschien in een ontbrekende brief. Het verdrag tussen Frankrijk en Zweden werd in juli 1641 verlengd.
    24 - Niet geïdentificeerd.
    25 - Anne, graaf van Brulon (†1685), en Nicolas Faure, sieur de Berlize, sinds 1634 ‘introducteurs des ambassadeurs’. De beide copieën en de uitgave der Oxenst. Skrifter geven in plaats van ‘Berliscus’ ten onrechte: Bertiscus.
    26 - No. 5004.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]