138
Illustris domine,
De capta Cambii urbe2 est quod gaudeamus. Accedit nuntius de Ballinga capta ab Hohentwilanis. Dicuntur autem et imperatoris et Bavari copiae venisse cis Danubium, ita ut facile res ad praelium multas res secum tracturum venire possit. De Meininga capta et Gillone Hasio3 fama hic est, sed parum liquidae auctoritatis, ut et de ponte illo, quem reficere D. Bannerius dicitur. Imperator quid facturus sit, nescio. Ego vero sapienter facturum putem, si de pace serio cogitet. Opus enim ad bellum habet et auxiliis et pecuniis Hispaniae. Ea autem iam non procedent flagrante internis bellis Hispania et Americana classe diu iter in Hispaniam tardante, quae res facit, ut rex Hispaniae gravi sub faenore pecunias mutuas sumere cogatur et populos minime divites magnis tributis onerare; unde novarum ubique defectionum metus maiore etiam futuro inde periculo, si Catalaniam liberam relinquere visum esset Gallis.
In Portugallia praeter praesidia satis valida - nam nunc loca omnia munita tenere novus rex dicitur - XII millia in armis esse dicuntur. Audio et Batavos mittere hominem idoneum Baexium4 nomine. Galli non mittent, sed legatum5 hic exspectabunt. Quod si papae persuadere possent, ut Iohannem IV agnoscat Portugalliae regem, multum ea auctoritas, apud Italos praesertim principes, valitura esset. Andalusia et Medinisidonius6 non modo nihil movent contra regem Hispaniae, verum et Portugallos oppugnant. Pro Barcinone magni hic sunt paratus.
Daniae legatus7 vellet aliquod fedus in Hispania facere. Sed pecunias vellet pro iactura Norvegici commercii, si quid in Batavos facere constituat. Earum autem in Hispania ingens penuria est. Tributa nova in focos resque alias reperta, ut coepi dicere. Tam turbido et Hispaniae et Angliae statu non est unde Danus, siquid Batavi audeant, auxilia speret discors praesertim imperatori ob Pinnebergam, Albim et Bremam.8
Ut princeps elector9 in Angliam bona voluntate Angliae regis venire possit, et opto et laborare paratus sum certusque idem facturam ill. Dom. vestram quibus est in locis; de cuius ego habitatione non audeo consilium dare per locorum tanta intervalla non satis gnarus, quas commoditates aut Groninga aut Haga ad rem familiae afferre possit.10 Sed quodcunque consilium captura est illustris Dominatio vestra, id ei ut optime cedat Deum precor. Vidi literas
139
imperatoris pro tuto itinere eorum, qui a Carolo comite Palatino eiusque fratribus11 et agnatis venient. Is enim est tenor.Quid facturus sit elector Brandenburgicus, scire avebo. Optime eum facturum puto, si pro communi pace serio laboret. Sed et quam accepturus sit coniugem,12 multum refert et inde quoque de animo eius capi poterunt coniecturae.
Comiti Suessionensi audio produci a rege tempus quo Sedani rege volente maneat. Interim agetur, ut multi aiunt, de matrimonio eius cum principis Condaei filia,13 pulcherrima virgine; quo facto princeps Condaeus pro agnato et genero fidem suam obstringet regi nihil eum facturum, quod regi, regno aut cardinali sit noxium.
Vendocinensis in Anglia est. Causa eius adhuc quiescit. At regina Angliae huc ventura Aprili dicitur.14 Paratur ei hospitium ad Fontem Bellae Aquae, satis longe a rege. Metuitur, ne pro matre15 aliquid moliatur, quae mater flebilibus literis ad Egiloniam16 missis paupertatem suam deplorat. Anglos taedet sumtuum et ipsa non didicit parcere. At cardinalis, et ne praesens in Gallia turbas det et ne absens quoque si pecunias habeat ad factiones alendas iis utatur, metuit.
Principes Sabaudi adhuc alternas praebent aures Gallis et Hispanis. Interim nihil agunt. Caetera quoque Italiae quieta sunt. Parmensem, ne quid iterum contra Hispanum moveat, retinet Ethruscus.
Apud Rhaetos, in Engadino maxime, mira visa et voces dicuntur novas portendere calamitates. Si Galli vellent, non plane difficile illis esset res ibi iterum movere protestantibus praesentem statum aegre tolerantibus. Helvetios protestantes bonis verbis mulcet Gallicus legatus.17
Leganesius18 it in Hispaniam valens ibi gratia, quam frustra turbare voluit princeps Thomas. Cardinalis Hispani poenitentiarius19 in Hispaniam venit ad diluendas quae contra eum principem nascebantur suspiciones. Sultanus Turca20 bene valet et creditur Polonica pax in periculo esse, nisi Poloni tutelam Transilvaniae, Moldaviae, Walachiae plane a se abdicent.
Comes Guichius,21 propinquus cardinalis, obviam it duci Carolo22 et quidam ab uxore eius,23 quam ipse pro uxore non vult agnoscere irretitus Cantecroiae24 amoribus, quae hanc
140
cum Gallia pacem confecisse dicitur. Mira in exspectatione sunt omnes, quibus conditionibus facta sit haec pax per Hallerium.25 Credibile est sororem ducis26 venturam in Galliam, ut a fratre regis tanquam iusta coniunx tractetur. De ipsius ducis matrimonio quid futurum sit, quid de Lotharingia, quid de Barrensi ditione, inter aulae arcana est.Deus ill. Dom. vestram cum suis omnibus paterne curet.
Illust. Dom. vestrae perpetuo observantiae cultu devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, II Martii MDCXLI.
In margine in de copie te Uppsala: Rec. Hagae Comitis, a.o 1641 d. 6/16 Martii. MP.