Illustris domine,
Sollicitos nos habent de Slangio2 Bannerioque rumores, qui ab hosticis terris veniunt perquam adversi, qui aliunde incerti. Ac iam ante cum dolore cognoveram non bene convenire D. Bannerio neque cum Gallis neque cum Vinariensibus. Neque dubitari debebat, quin hostis manu validus inter disiunctos se interponeret et vel in hos, vel in illos arriperet occasionem. Quae vero illustris Dom. vestra hac de re disserit, ut prudentiae plena approbo. Turbidae res in Hispania poterant quidem imperatori seriam iniicere cogitationem de pace. Attamen nondum eousque edomitos Austriacorum animos argumento sunt tot exceptiunculae oblivionis et tot peccata in literis tuti itineris pro legatis a Suedia et Suediae federatis.3
Pecunia, quae a Gallia Suediae deberi coeperat ex mense Novembri, retenta a D. Davausio4 Hamburgi moram iniecerat federi. Eam nunc persolutam audio atque ita sublatam hanc
218
difficultatem. Quare cuncta in melius itura spero eoque magis, quod ducem Lunaeburgicum5 suos habere Hamburgi audio, qui cum Suedia Galliaque societatem armorum contrahant.De colloquio inter Palatinos et Bavaros ita semper existimavi. Vereor, ut aliud nobis pariat quam iacturam temporis et speciosam excusationem iis in Anglia, qui non aeque ac parlamentarii res Palatinas amant, ut dicere possint nihil armis tentandum quamdiu spes est per pacta rem transigendi.6 Audio tamen post adventum in Angliam principis electoris7 tardatum nonnihil nuptiale negotium8 poscente electore, ut in federe cum Batavis suis etiam rebus consulatur. Sed venit mihi in mentem illud Taciti: acribus initiis, incurioso fine.9 Inter parlamenti Anglicani proceres ac plebem multa video quotidie incidere controversa, quibus non omittent addere alimenta aulicae vulpes.
Portugalliae legatis10 hic omnia tributa sunt, quae regiis legatis solent. Legatus Anglicus11 dicit in Anglia deliberari, quomodo accipiendus sit qui inde in Angliam venit legatus;12 existimare tamen se futurum, ut Angli sequantur possessionem et trium Portugalliae ordinum iudicium. Italorum, qui hic sunt, legatos Portugallicos adhuc vidit nemo.
Caesarianus legatus13 diu, ut arbitror, haerebit in Batavis. Si nihil aliud efficere poterit, speculabitur ea, quae aguntur.
Archiepiscopus Burdegalensis,14 qui auxilio ivit Catalanis, in mari ad Colubri portum cepit Hispanorum naves longas duas, quinque alias. Dux Lotharingus15 regi homagium dixit pro Barrensi ditione positus in genua.
Turcam parare bellum in Asacum undique discimus; Tartaros acceptis a Constantinopoli literis a finibus Poloniae recessisse.
Contra Ossenvillium16 it Gillo Hasius.17
Princeps Thomas habebit exercitum XII millium, quorum pars altera ei datur ab Hispano, partem alteram colligit e Pedemontanis, quanquam novo edicto vidua Sabaudica omnes eius partium reos maiestatis pronuntiavit poenis additis.18
Helvetii protestantes videntur permissuri Gallis, ut aliquem ibi militem scribant. In Rhaetia pars oppressa querelas habet sine viribus.
Sedani multi conspiciuntur quotidie Hispani. Ipse etiam eo commeat Beckius, Lucembur-
219
gi praefectus.19 Non placet regi, quod praesidium eius urbis auget dux Bulionius, eiusque rei causa et ad prohibenda commercia aliquid circum militis rex relinquit. Sunt qui ab illa parte bellum in Gallia civile metuant. Ego non arbitror comitem Suessionensem aut etiam ducem Bulionium aleam iacere velle de suis in Gallia fortunis, quanquam haud dubie incitatores habent ducem Valettam20 et Vindocinensem.Qualem ego scribam expetam,21 significavi meis in Hollandia propinquis. An omnia, quae desidero, sint in isto Germano,22 ex sola eius manu diiudicare non possum. Multum tamen apud me semper valebunt ill. Dom. vestrae sive testimonia sive commendationes. Et per me nihil malo quam prodesse literas amantibus.
Deus ill. Dom. vestram servet incolumem ac florentem.
Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, XIII Aprilis MDCXLI.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consilario.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Rec. Hagae, a.o 1641 d. 10/20 April. MP.