271
Excellentissime domine,
Rex se itineri alicui parat; quorsum, nescitur. Habebit autem penes se exercitum quendam ad usus subitos.
Duae nunc res in sermone sunt: Sedanensis et de induciis Belgicis. Inter Sedanenses milites et regios quaedam intercesserunt non amica. Nam et triginta ferme regii milites, qui Rimeliaci erant non procul a Mousono, a Sedanensibus exarmati sunt et inter regios Donc[her]iaci praesidiarios ac Sedanenses pugna quaedam facta est, dum hi pecudes quasdam a Lucemburgico venientes deducere Sedanum volunt, illi autem idem prohibere; in qua Sedanensium unus interiit, regiorum tres vulnera accepere. Qui haec dissidia, non dubium quin Hispanis profutura, sublata vellent, proponunt ut comes Suessionensis Romam eat ac sic ducem Bulionium sui hospitii invidia liberet. Sed metuendum est, ne nimium iam illigati sint principes isti Hispanicae aut caesarianae parti. Beckius2 certe, Lucemburgi praefectus, cum bonis copiis circa Sedanum est. De induciis Belgicis coepit hic loqui pontificis nuntius.3 Sed non puto Galliam regentium animos eo ferri. Magis existimem initium eius rei ortum a cardinali Hispano, ut plebs Belgica ea spe lactetur.
Rex edicto4 sumtus mensarum militarium accidit. Restituit curiam subsidiorum Rhotomagi, ut antehac parlamentum.
Quod rex Daniae in vectigalis negotio vela contrahit, id partim evenire arbitror metu federis Suedorum cum Batavis,5 partim quod ex Hispania obtinere non potest quae speraverat ob res ibi turbatas.
Deus etc.
Lutetiae, XXVI [sic] Aprilis/IV Maii MDCXLI.
Wilstadium hosti deditum est. Gillo Hasius6 habens mille pedites, equites sexcentos nunc arcem obsidet Malburgum. Elector Trevirensis7 in dignitatem ac ius sententiae dicendae restitui dicitur.
Audimus exercitum regis in Catalania circum Leridam esse, sexdecies mille peditum, e-
272
quitum ter mille, turbatam ab eis et fugatam partem aliquam castrorum marchionis Velesii.8 Marescallus Breszaeus9 eo it, ut solenne fidei iuramentum a Catalanis nomine regio accipiat. Mare servat archiepiscopus Burdegalensis10 cum galeonibus XXIV, galeris undecim cepitque tres naves farina onustas venientes a Maiorica.In Italia Eporediam11 cepere Galli. Fontanus Marolius12 hinc legatus it Romam.
Dux Lotharingus13 apud suum est exercitum. Rex possessionem cepit trium oppidorum, quae dux ei vendidit. Sedani praesidium est militum mille. Bruxellis dicitur exspectari dux Bulionius. Mileraius et Guichius14 ad Ambianum sunt parati producere militem medio hoc mense. Retelae est exercitus Castilionaei.15 Dicuntur Hispani, qui in Belgica sunt, opponere Gallis Beckium, Batavis comitem Fontanum,16 Cantelmo17 servaturo finem Lucemburgicum.
Boven aan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Res Sedanenses. Induciarum Belgicarum consilium. Catalauni a Gallis in fidem recipiendi.