eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5181. 1641 mei 12. Aan W. de Groot.1

    Mi frater,

    Satisfecistis mihi plane et tu et D. Vergoesius2 in urgenda editione scriptorum nostrorum.3 Spero satisfacient et Blavii, qui nunc ad me miserunt Annotata Iohannis ad finem, de Antichristo alio charactere, de Fide et operibus rursum alio et duabus columnis et novis numeris paginarum. Unde et quorsum haec, non satis intelligo. Excusat se Blavius satis frigide. Errata eorum omnium nunc ad te mitto. Restat Decalogus et Appendix. D. Vossio antehac scripseram,4 ne illa de Iure belli ac pacis5 traderet nisi his ex mea sententia bene confectis. Sciebam autem eum librum neque in tua neque in D. Vergoesii fuisse potestate.

    Legatus Angliae6 Portugallicum7 vidit. Ego non vidi, quia mandata exspecto, quae puto venient, ubi is qui in Dania est8 Suediam pervenerit. Res istae in periculo sunt intra primos annos. Si durare aliquantillum possunt,9 federibus firmabuntur.

    Video ita hic ab Anglia iudicari Angliae regem reperturum, per quas vias salus sit et proregi Hiberniae et archiepiscopo.10 Conficiet spero utrumque. Sed facilius illud de prorege, quia is in nobilitate cognatos habet.

    Spero fore, ut Sedanense negotium componatur. Digna res est, in qua laboret princeps

    284

    Arausionensis tum ob amicos principes,11 tum ne is metus regis vires distrahat. Non satis faustum est nuptiis omen, quod novus maritus12 mālum fregit.

    Praeter ea, quae super libellum Nicolai de Bye13 nuper tibi scripsi, etiam haec in mentem veniunt Christum Nicodemo et Iosepho Arimathensi nunquam suasisse, ut senatoriam dignitatem a se abdicarent, cui coniuncta erat cognitio criminum ad verbera usque semper, ad mortem in casibus, in quibus Romani id vellent permittere; neque Paulum suadere dominis, ut dominium in servos abiiciant, in quo dominio comprehendebatur potestas immensa, ut ex iure discimus. Neque Philemoni controversiam movit, quominus ius habeat Onesimum puniendi, sed ex rationibus specialibus poenam ei vult condonari.14 Quod si illa sententia, non faciendum alteri quod quis nolit sibi fieri, ad desideria quaevis extendamus, iam nec patri ulla in liberos animadversio competet neque marito salvum erit ius dimittendi adulteram. Non probat quod in illis libris de Iure belli ac pacis utar paganorum dictis; verum non ita ut utor ut illa sequi satis esse christianis arbitrer, sed ut erubescant christiani, si minus praestant. De his et de iis, quae scripsi ante, velim cogitent, si qui sint pii et eruditi, quibus ille15 scriptum illud meis cogitationibus oppositum ostenderit. Quae autem illorum futura sint iudicia et an epilogum aliquem a me operi meo hac occasione addendum censeant, avebo scire.

    Vale quam optime cum matre, uxore, liberis et amicis.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    12 Maii 1641.

     

    Merentur et Vergoesius et Marius16 exemplar habere nostri operis. Non dubito autem, si quis conferat libellos, quos ego mea manu correxeram cum nunc editis, quin plura sit reperturus menda quam ego festinare coactus ob negotia et temporis angustias annotavi. Cum vero tot admissa sint menda in iis, quae ad exemplar editum recusa sunt, quid boni posthac de correctoribus Blavianis sperare possim, non video. Deinde vero video ita dispositas paginas, ut nostra ad Decalogum et Appendix semper a corpore possint avelli, quod minime semper volui. Ex his cognosces me non immerito fuisse sollicitum. E re sit postremas additiones ad Appendicem17 etiam ad Marium mitti, ne Blaviani, ut negligentes sunt, eas omittant.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 920 App. no. 546. Geciteerd in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 304. Antw. op no. 5162.
    2 - Vermoedelijk Willem van der Goes (no. 4994 n. 15).
    3 - Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135) en zijn daarachter afgedrukte traktaten Commentatio de Antichristo, Explicatio de fide et operibus, Explicatio Decalogi en Appendix de Antichristo (BG resp. nos. 1102, 1111, 1118 en 1129). Zie ook infra, postscriptum.
    4 - No. 4499 dd. 2 februari 1640 (dl. XI).
    5 - BG no. 571; zie over de drukkerskopij van het werk supra no. 5120 n. 5.
    6 - Robert Sidney, graaf van Leicester (no. 5003 n. 13).
    7 - Francisco de Mello met dr. António Coelho de Carvalho (no. 5028 n. 6).
    8 - Francisco de Sousa Coutinho (no. 5156 n. 2).
    9 - De uitgave der Epist. geeft ten onrechte: possum.
    10 - Thomas Wentworth, graaf van Strafford, en William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    11 - Frédéric-Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon, Louis de Bourbon, graaf van Soissons, en Henri II de Lorraine, hertog van Guise.
    12 - Willem II; zie no. 5162 n. 13.
    13 - No. 5145 dd. 15 april 1641; zie ook Grotius' brief no. 5168 dd. 4 mei.
    14 - Zie Grotius' Commentatio in Epistolam Pauli apostoli ad Philemonem (BG no. 1136), ad vs. 15.
    15 - De uitgave der Epist. geeft ten onrechte: illud.
    16 - Leonardus Marius (no. 4995 n. 14). Grotius doelt op presentexemplaren van zijn Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135).
    17 - De uitgave der Epist. geeft ten onrechte: Appendices.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]