Illustris domine,
Arnimius2 hic mortuus nuntiatur. Parantur autem ad S. Desiderii urbem duodecim cohor-
299
tes, id est regimenta, quae in Germaniam eant, incertum an una ituro duce Longavillano.3 Mittuntur et Brisacum septem turmae, nescio an non magis ad firmandum Ossenvillii4 imperium quam contra hostem. Glenium5 audimus a Bavaro accepisse cohortes novem. Audimus et magnas largitiones fieri ab Hispanico legato,6 qui Ratisbonae est; suaderi autem ab eo inducias, quod non miror. Ab imperatore ipso omnem dari operam, ut Brandenburgicus retineatur, etiam res eius in Polonia commendando, reconcilietur vero Luneburgicus, etiamsi opus esset Wolfenbuttelum ei concedere.Apud Eporediam7 cladis aliquid a principe Thoma Galli accepere. Itaque obsidione derelicta retinentur a Gallis castella quaedam urbi incommodatura.
In Catalania Galli terra marique Taragonam circumveniunt. Mari Burdegalensis archiepiscopus8 cepit Salam, Alfaquiam obsidet; terra autem Motta Hodincurtius9 Constantinam aut obsidet aut cepit.
Ad finem Belgicum pro Bapalma, ubi aquae penuria pressura exercitum fuerat, Aira obsideri coepit, quod viam struit ad repetendam S. Audomari obsidionem.10 Interim et Ransovius11 cum parte aliqua copiarum ipsi attributa conatur Lillerium capere, quod ab Aira abest non longe. Cardinalis Hispanus his molitionibus auditis Insulas se transtulit cum Cantelmo12 et decem millibus. Totidem alia oppositurus dicitur Batavis Fontanus comes;13 sex millia futura sub Beckio14 in Lutsenburgico et ad Mosam quatuor, si forte in eas partes incumbat dux Lotharingus. Praeterea ab imperatore cardinalis Hispanus precatur auxilia supra illa sub Lamboio.15
Ducis Vindocinensis causa cum a iudicibus coram rege tractaretur iamque in eo esset, ut damnaretur absens poenis maiestatis, misit cardinalis qui diceret satis sibi esse, quod paterent consilia contra vitam suam suscepta; se Vindocinensi condonare hanc culpam, rogare regem, idem ut faciat. Rex multum laudata cardinalis clementia suum sibi ius dixit incolume; se eo usurum abstenturumve, prout in posterum se gereret Vindocinensis. Itaque inhibita est traductio imaginis eius16 et bonorum confiscatio, quamdiu regi ita videtur. Hoc spei ac metus temperamento creditur futurum, ut Vindocinensis retineatur, ne se adiungat duci Bulionio, qui haud
300
dubium est, quin cum Hispano pepigerit aliquid17 pecuniasque denuo acceperit. Suessionensis vero et dux Guisius dicuntur non quidem ei federi subscripsisse, quia ius summi imperii non habent, quale habet dux Bulionius, sed fidem suam perscriptam dedisse Bulionio se communem cum ipso fortunam habituros. Ea res Castilionaeum18 cum copiis ad Retelium retinet neque ullam amplius spem video componendi, ut optaveram, huius negotii.Apud Airam tria hostium castella partim capta, partim derelicta in potestatem Gallorum venere. De federe inter Suedos Gallosque19 bona omnia ominor. Nihil tamen certi habeo.
Portugalliae res multum mihi videntur nutare, praesertim quod praefectos trans mare non videam novo regi accedere et supplicia illa de proceribus sumta20 soleant irarum semina relinquere.
In re Palatina nihil video, quod speremus, priusquam et Scotici et Anglici motus certam quietem acceperint. Valde exspecto scire, an pactam suam secum sit adducturus minor princeps Arausionensis,21 et quale fedus Angli cum Batavis desiderent.
Cum Dano Batavos conventuros puto quam minimo poterunt damno. Nolent enim ultra Hispanicum bellum aliud sibi insuper accersere. Exspectatur hic, ut magni aliquid efficiant aut certe tentent Batavi alioqui non evitaturi offensas huius aulae iam nonnihil commotae ob datum aditum legato caesariano.22
Deo publica negotia simulque omnia ad ill. Dom. vestram pertinentia seria prece commendo.
Illust. vestrae Dom. perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, 26 Maii MDCXLI.
Sanctogermanus et alii quidam23 ex Anglia huc se receperunt parlamenti metu. Marescallo Castilionaeo imperatum, ut se adiungat duci Lotharingo et Halerio24 inter Mosam et Sambram. Detectae sunt insidiae comitis Suessionensis in montem Olympi.25 Rex autem praesidium posuit in Ioinvilla. Speratur Aira Gallorum fore cis dies quadraginta. Nec minor spes de Tarragona, per famem, si vis non succedat.