Mi frater,
De inquinamentis editionis2 dolenda sane res et quae interdum me adigit, ut dubitem num mea amplius Blavianis corrumpenda tradere debeam, praesertim cum mihi videatur aliqua intercessisse non tam Blavii quam operarum eius malitia. Multum nos iuvare potuisset, si voluisset, Vossius.3 Sed excusanda sunt ingenia timidiora. Exceptis Annalibus et historiis nostris,4 quae tibi tantae, quantam indicat epistola tua, curae esse gaudeo, caetera apud quemvis alium recte excudi possent. Paginam Qqq5 recusam recte accepi. Cum Treselio6 uxor iam transegit.
Legi quaestionem a viro nobili D. Matenesio7 propositam. Optime volo filio eius,8 qui mihi semper voluit optime. Sed, quanquam mihi pridem a foro et rebus fori exulanti facile aliqua obrepere potuit morum oblivio, vix impetraturum puto quod sperat. Ita enim ab omni-
358
bus morum peritis didici in feudorum apud Hollandos successionibus eorum duo, qui ad transversos eunt gradus, non ire quidem extra posteros primi investiti, dum aliqui reperiri possunt. Caeterum inter eos posteros proximitatem gradus spectari ad postremum possessorem neque indagari aetatem nisi inter eos, qui ratione ultimi possessoris in pari sunt gradu.Rerum prudentes de Anglicani matrimonii9 eventu multum dubitant. Gennepa videtur ad Geldram ducere. Sed multo maiora speraverant Galli.
Venit ad me Bicheri propinquus Helmontius.10 Salutavit me, ut debuit, et qua debuit humanitate exceptus fuit. Idem eveniet aliis.
Blondellus,11 minister reformatus, librum edidit de Primatu in ecclesia, cuius pleraque ab eruditis Galliae episcopis multum probantur. Velim inquiras, an spes sit edendi versionem Alcorani Erpeniani12 apud Batavos, si non, an haberi possit exemplar, ut hic editio fiat. Prodiit hic liber Pauli Sirmondi13 de discrimine Dionysii Areopagitae et Dionysii Parisiensis, ubi veterem fabulam bene confutat aitque inter caetera pontificum epistolis, ubi aliquid narrando pronuntiant, tantum esse auctoritatis et fidei, quanta illorum est, qui suggesserint. Est nunc is Sirmondus regis paenitentiarius.
Scripsi commentatiunculam in Epistolam ad Philemonem,14 ubi occasione iuris dominii in servos tracto, an christiani in imperiis esse possint. Ea libro de Iure belli ac pacis pro mantissa ob quandam argumenti affinitatem adiungi posset, si amici id e re iudicent. Mitto eam, ut D. Utenbogardo15 ostendas eiusque sententiam explores. Vides iam, quantum in me peccaverit qui Blavio ante mea imperia librum de Iure belli ac pacis cum annotatis tradidit.16 Ea res fecit, ut nostra desideria non curaret.
Consiliarius quidam intimi regis consilii, idem Bearnensis senatus princeps, Petrus de Marca,17 librum edidit de Concordia regni et sacerdotii sive de libertatibus ecclesiae Gallicanae, in quo ostendit neque decreta pontificum obstringere Gallos, nisi recepta sint, neque ullam vim habere rescripta, brevia, bullas, quae cum canonibus in Gallia receptis Galliaeque moribus pugnent. Is liber et a theologis lectus est et regis approbatione editus. Quibus sententiis salvis non video, quid papae auctoritas Galliae aut Galliam imitantibus regnis aliis nocere possit.
359
Ad Airam bene res procedunt nec commeatus, qui in castra advehuntur, impedire potuere Lamboius et Bechius.18 Guisius Bruxellis accepit C millia scutatorum. Sedani interim arcta fit annona. Princeps Condaeus it obsessum Colubram. Tarragonam obsidio eximere nititur Fernandinus.19 Decretum, quod de regno Iohannis IV ordines Portugalliae fecere,20 vetitum hic est vendi, quia continet enuntiata quaedam regibus periculosa.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 22 Iunii 1641.